Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 7.139-7.191
Lucan, Civil War 7.139-191
Not analysed yet
Nec gladiis habuere fidem, nisi cautibus asper
Exarsit mucro. Tunc omnis lancea saxo
Erigitur: tendant nervis melioribus arcus:
Cura fuit lectis pharetras implere sagittis.
Auget eques stimulos, frenorumque aptat habenas.
Si liceat superis hominum conferre labores,
Non aliter, Phlegra rabidos tollente Gigantas,
Martius incaluit Siculis incudibus ensis:
Et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis,
Spiculaque extenso Paean Pythone recoxit,
Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines,
Pallenaea Iovi mutavit fulmina Cyclops.
Non tamen abstinuit venturos prodere casus
Per varias Fortuna notas. Nam Thessala rura
Cum peterent, totus venientibus obstitit aether:
Adversasque faces, immensoque igne columnas,
Et trabibus mixtis avidos Pythonas aquarum
Detulit, atque oculos, ingesto fulgure, clausit.
Excussit cristas galeis capulosque solutis
Perfudit gladiis, ereptaque pila liquavit,
Aethereoque nocens fumavit sulfure ferrum.
Nec non innumero cooperta examine signa,
Vixque revulsa solo, maiori pondere pressum
Signiferi mersere caput, rorantia fletu,
Usque ad Thessaliam Romana et publica, signa-
Admotus superis discussa fugit ab ara
Taurus, et Emathios praeceps se iecit in agros;
Nullaque funestis inventa est victima sacris.
At tu, quos scelerum superos, quas rite vocasti
Eumenidas, Caesar? Stygii quae numina regni,
Infernumque nefas, et mersos nocte furores?
Impia tam saeve gesturus bella litasti.
Iam (dubium, monstrisne deum, nimione pavori
Crediderint) multis concurrere visus Olympo
Pindus, et abruptis mergi convallibus Aemus,
Edere nocturnas belli Pharsalia voces,
Ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis:
Inque vicem vultus tenebris mirantur opertos,
Et pallere diem, galeisque incumbere noctem,
Defunctosque patres et cunctas sanguinis umbras
Ante oculos volitare suos. Sed mentibus unum
Hoc solamen erat, quod voti turba nefandi
Conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum
Sperabat, gaudet monstris mentisque tumultu,
Atque omen scelerum subitos putat esse furores.
Quid mirum, populos, quos lux extrema manebat,
Lymphato trepidasse metu, praesaga malorum
Si data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospes
Adiacet, Armeniumque bibit Romanus Araxen:
Sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,
Moeret, et ignorat caussas, animumque dolentem
Corripit; Emathiis quid perdat nescit in arvis.