Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 8.104-8.158
Lucan, Civil War 8.104-158
Not analysed yet
Iulia crudelis, placataque pellice caesa,
Magno parce tuo. Sic fata, iterumque refusa
Coniugis in gremium, cunctorum lumina solvit
In lacrimas. Duri flectuntur pectora Magni,
Siccaque Thessalia confundit lumina Lesbos.
Tunc Mitylenaeum pleno iam litore vulgus
Adfatur Magnum: Si maxima gloria nobis
Semper erit, tanti pignus servasse mariti,
Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros,
Oramus, sociosque lares dignare vel una
Nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta revisant
Saecula, quem veniens hospes Romanus adoret.
Nulla tibi subeunda magis sunt moenia victo.
Omnia victoris possunt sperare favorem:
Haec iam crimen habet. Quid, quod iacet insula ponto,
Caesar eget ratibus? Procerum pars magna coibit,
Certa loci. Noto reparandum est litore bellum
Accipe templorum cultus, aurumque deorum:
Accipe, si terris, si puppibus ista iuventus
Aptior est: tota, quantum valet, utere Lesbo.
Hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae,
Ne nostram videare fidem felixque secutus,
Et damnasse miser. Tali pietate virorum
Laetus in adversis, et mundi nomine gaudens
Esse fidem, Nullum toto mihi, dixit, in orbe
Gratius esse solum, non parvo pignore vobis
Ostendi. Tenuit nostros hac obside Lesbos
Adfectus: hic sacra domus carique penates,
Hic mihi Roma fuit. Non ulla in litora puppim
Ante dedi fugiens, saevi cum Caesaris iram
Iam scirem meritam, servata coniuge, Lesbon,
Non veritus tantam veniae committere vobis
Materiem. Sed iam satis est fecisse nocentes:
Fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.
Heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,
Sive doces populos regesque admittere Magnum,
Seu praestas mihi sola fidem. Nam quaerere certum est.
Fas quibus in terris, ubi sit scelus. Accipe, numen,
Si quod adhuc mecum es, votorum extrema meorum:
Da similes Lesbo populos, qui Marte subactum
Non intrare suos, infesto Caesare, portus,
Non exire vetent. Dixit, moestamque carinae
Imposuit comitem. Cunctos mutare putares
Tellurem patriumque solum: sic litore toto
Plangitur: infestae tenduntur in aethera dextrae:
Pompeiumque minus, cuius Fortuna dolorem
Moverat, ast illam, quam toto tempore belli
Ut civem videre suam, discedere cernens
Ingemuit populus: quam vix, si castra mariti
Victoris peteret, siccis dimittere matres
Iam poterant oculis: tanto devinxit amore
Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus,
Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae,
Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.