Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 8.50-8.103
Lucan, Civil War 8.50-103
Not analysed yet
En ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus,
Quid ferat ignoras: et nunc tibi summa pavoris,
Nuntius armorum tristis, rumorque sinister.
Victus adest coniux. Quid perdis tempora luctus?
Cum possis iam flere, times. Tunc puppe propinqua
Prosiluit, crimenque deum crudele notavit,
Deformem pallore ducem, vultusque prementem
Canitie, atque atro squalentes pulvere vestes.
Obvia nox miserae coelum lucemque tenebris
Abstulit, atque animam clausit dolor: omnia nervis
Membra relicta labant: riguerunt corda, diuque
Spe mortis decepta iacet. Iam fune ligato
Litoribus, lustrat vacuas Pompeius arenas.
Quem postquam propius famulae videre fideles,
Non ultra gemitus tacitos incessere fata
Permisere sibi, frustraque adtollere terra
Semianimem conantur heram: quam pectore Magnus
Ambit, et adstrictos refovet complexibus artus.
Coeperat in summum revocato sanguine corpus
Pompeii sentire manus, moestamque mariti
Posse pati faciem: prohibet succumbere fatis
Magnus, et immodicos castigat voce dolores:
Nobile cur robur Fortunae vulnere primo,
Femina, tantorum titulis insignis avorum,
Frangis? Habes aditum mansurae in saecula famae.
Laudis in hoc sexu, non legum iura, nec arma,
Unica materia est coniux miser. Erige mentem,
Et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum,
Quod sum vicus, ama. Nunc sum tibi gloria maior,
A me quod fasces, et quod pia turba senatus,
Tantaque discessit regum manus. Incipe Magnum
Sola sequi. Deformis, adhuc vivente marito,
Summus et augeri vetitus dolor. Ultima debet
Esse fides, lugere virum. Tu nulla tulisti
Bello damna meo. Vivit post proelia Magnus,
Sed Fortuna perit: quod defles, illud amasti
Vocibus his correpta viri, vix aegra levavit
Membra solo, tales gemitu rumpente querelas:
O utinam in thalamos invisi Caesaris issem
Infelix coniux ,et nulli laeta marito!
Bis nocui mundo: me pronuba ducit Erinnys
Crassorumque umbrae; devotaque manibus illis
Assyrios in castra tuli civilia casus,
Praecipitesque dedi populos, cunctosque fugavi
A caussa meliore deos. O maxime coniux,
O thalamis indigne meis, hoc iuris habebat
In tantum Fortuna caput! Cur impia nupsi,
Si miserum factura fui? Nunc accipe poenas,
Sed quas sponte luam. Quo sit tibi mollius aequor,
Certa fides regum, totusque paratior orbis,
Sparge mari comitem. Mallem felicibus armis
Dependisse caput: nunc clades denique lustra,
Magne, tuas. Ubicumque iaces, civilibus armis
Nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,