Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 8.253-8.297
Lucan, Civil War 8.253-297
Not analysed yet
Exhaustaeque domus populis; maiorque carinae,
Quam tua, turba fuit. Tendens hinc carbasa rursus
Iam Taurum, Tauroque videt Dipsunta cadentem.
Crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis
Et sibi consultum. Cilicum per litora tutus
Parva puppe fugit: sequitur pars magna senatus
Ad profugum collecta ducem: parvisque Celendris,
Qua portu mittitque rates recipitque Selinus,
In Procerum coetu tandem moesta ora resolvit
Vocibus his Magnus: Comites bellique fugaeque,
Atque instar patriae, quamvis in litore nudo,
In Cilicum terra, nullis circumdatus armis
Consultem, rebusque novis exordia quaeram,
Ingentes praestate animos: non omnis in arvis
Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur,
Ut nequeam relevare caput, cladesque receptas
Excutere. An Libyae Marium potuere ruinae
Erigere in fasces, plenis et reddere fastis:
Me pressum leviore manu Fortuna tenebit?
Mille meae Graio volvuntur in aequore puppes,
Mille duces: sparsit potius Pharsalia nostras,
Quam subvertit, opes. Sed me vel sola tueri
Fama potest rerum, toto quas gessimus orbe,
Et nomen, quod mundus amat. Vos pendite regna
Viribus atque fide, Libyen, Parthosque, Pharonque,
Quaenam Romanis deceat succurrere rebus.
Ast ego curarum, proceres, arcana mearum
Expromam, mentisque meae quo pondera vergant.
Aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est:
Ardua quippe fides robustos exigit annos.
Hinc anceps dubii terret sollertia Mauri:
Namque memor generis Carthaginis impia proles
Imminet Hesperiae, multusque in pectore vano est
Hannibal; obliquo maculat qui sanguine regnum,
Et Numidas contingit avos, iam supplice Varo
Intumuit, viditque loco Romana secundo.
Quare agite, Eoum, comites, properemus in orbem.
Dividit Euphrates ingentem gurgite mundum,
Caspiaque immensos seducunt claustra recessus,
Et polus Assyrias alter noctesque diesque
Vertit, et abruptum est nostro mare discolor unda,
Oceanusque suus. Regnandi sola voluntas.
Celsior in campis sonipes, et fortior arcus;
Nec puer aut senior letales tendere nervos
Segnis, et a nulla mors est incerta sagitta.