Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 8.298-8.346
Lucan, Civil War 8.298-346
Not analysed yet
Primi Pellaeas arcu fregere sarissas,
Bactraque Medorum sedem, murisque superbam
Assyrias Babylona domos. Nec pila timentur
Nostra nimis Parthis, audentque in bella venire,
Experti Scythicas, Crasso pereunte, sagittas.
Spicula nec solo spargunt fidentia ferro;
Stridula sed multo saturantur tela veneno.
Vulnera parva nocent, fatumque in sanguine summo est
O utinam non tanta mihi fiducia saeviis
Esset in Arsacidis! Fatis nimis aemula nostris
Fata movent Medos, multumque in gente deorum est
Effundam populos alia tellure revulsos,
Excitosque suis immittam sedibus ortus.
Quodsi nos Eoa fides et barbara fallunt
Foedera, vulgati supra commercia mundi
Naufragium Fortuna ferat. Non regna precabor,
Quae feci; sed magna feram solatia mortis
Orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente,
Nil socerum fecisse pie. Sed cuncta revolvens
Vitae fata meae, semper venerabilis illa
Orbis parte fui: quantus Maeotida supra!
Quantus apud Tanaim toto conspectus in ortu!
Quas magis in terras nostrum felicibus actis
Nomen abit, aut unde redit maiore triumpho?
Roma, fave coeptis: quid enim tibi laetius umquam
Praestiterint superi, quam, si civilia Partho
Milite bella geras, tantam consumere gentem,
Et nostris miscere malis? Cum Caesaris arma
Concurrent Medis, aut me Fortuna necesse est
Vindicet, aut Crassos. Sic fatus, murmure sentit
Consilium damnasse viros: quos Lentulus omnes
Virtutis stimulis et nobilitate dolendi
Praecessit, dignasque tulit modo consule voces:
Siccine Thessaliae mentem fregere ruinae?
Una dies mundi damnavit fata? secundum
Emathiam lis tanta datur? iacet omne cruenti
Vulneris auxilium? solos tibi, Magne, reliquit
Parthorum Fortuna pedes? Quid transfuga mundi
Terrarum totos tractus coelumque perosus,
Adversosque polos alienaque sidera quaeris,
Chaldaeos culture deos, et barbara sacra,
Parthorum famulus? Quid caussa obtendtur armis
Libertatis amor? Miserum quid decipis orbem,
Si servire potes? Te, quem Romana regentem
Horruit auditu, quem captos ducere reges
Vidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, silvis,
Deiectum fatis, humilem, fractumque videbit,
Extolletque animos Latium vesanus in orbem,
Se simul, et Romam, Pompeio supplice, mensus?