Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 8.489-8.530
Lucan, Civil War 8.489-530
Not analysed yet
Sceptrorum vis tota perit, si pendere iusta
Incipit: evertitque arces respectus honesti.
Libertas scelerum est, quae regna invisa tuetur,
Sublatusque modus gladiis. Facere omnia saeve
Non impune licet, nisi cum facis. Exeat aula,
Qui vult esse pius. Virtus et summa potestas
Non coeunt: semper metuet, quem saeva pudebunt.
Non impune tuos Magnus contemserit annos;
Qui te nec victos arcere a litore nostro
Posse putat. Neu te sceptris privaverit hospes,
Pignora sunt propiora tibi: Nilonque Pharonque,
Si regnare piget, damnatae redde sorori.
Aegyptum certe Latiis tueamur ab armis.
Quidquid non fuerit Magni, dum bella geruntur,
Nec victoris erit. Toto iam pulsus ab orbe,
Postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit,
Cum qua gente cadat: rapitur civilibus umbris.
Nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,
Cuius Thessalicas saturat pars magna volucres:
Et metuit gentes, quas uno in sanguine mixtas
Deseruit: regesque timet, quorum omnia mersit:
Thessaliaeque reus, nulla tellure receptus,
Sollicitat nostrum, quem nondum prodidit, orbem.
Iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querelae
Caussa data est. Quid sepositam semperque quietam
Crimine bellorum maculas Pharon, arvaque nostra
Victori suspecta facis? cur sola cadenti
Haec placuit tellus, in quam Pharsalica fata
Conferres, poenasque tuas? Iam crimen habemus,
Purgandum gladio, quod nobis sceptra senatus
Te suadente dedit. Votis tua fovimus arma.
Hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paravi
Non tibi, sed victo. Feriam tua viscera, Magne:
Malueram soceri: rapimur, quo cuncta feruntur.
Tene mihi dubitas an sit violare necesse,
Cum liceat? Quae te nostri fiducia regni
Huc agit, infelix? Populum non cernis inermem,
Arvaque vix refluo fodientem mollia Nilo ?
Metiri sua regna decet viresque fateri.
Tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam,
Sub qua Roma iacet? bustum cineresque movere
Thessalicos audes, bellumque in regna vocare?