Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 8.531-8.574
Lucan, Civil War 8.531-574
Not analysed yet
Ante aciem Emathiam nullis accessimus armis:
Pompeii nunc castra placent, quae deserit orbis?
Nunc, victoris opes et cognita fata lacessis?
Adversis non deesse decet, sed laeta secutos.
Nulla fides umquam miseros elegit amicos.
Adsensere omnes sceleri. Laetatur honore
Rex puer insueto, quod iam sibi tanta licere
Permittant famuli. Sceleri delectus Achillas.
Perfida qua tellus Casiis excurrit arenis,
Et vada testantur iunctas Aegyptia Syrtes,
Exiguam sociis monstri gladiisque carinam
Instruit. O superi, Nilusne et barbara Memphis,
Et Pelusiaci tam mollis turba Canopi
Hos animos? Sic fata premunt civilia mundum?
Sic Romana iacent? Ullusue in cladibus istis
Est locus Aegypto, Phariusque admittitur ensis?
Hanc certe servate fidem, civilia bella:
Cognatas praestate manus, externaque monstra
Pellite, si meruit tam claro nomine Magnus
Caesaris esse nefas. Tanti; Ptolemaee, ruinam
Nominis haud metuis coeloque tonante, profanas
Inseruisse manus, impure ac semivir, audes?
Non domitor mundi, nec ter Capitolia curru
Invectus, regumque potens, vindexque senatus,
Victorisque gener; Phario satis esse tyranno
Quod poterat, Romanus erat. Quid viscera nostra
Scrutaris gladio Nescis, puer improbe, nescis,
Quo tua sit fortuna loco: iam iure sine ullo
Nili sceptra tenes: cecidit civilibus armis,
Qui tibi regna dedit. Iam vento vela negarat
Magnus, et auxilio remorum infanda petebat
Litora: quem contra non longa vecta biremi
Adpulerat scelerata manus: Magnoque patere
Fingens regna Phari, celsae de puppe carinae
In parvam iubet ire ratem, litusque malignum
Incusat, bimaremque vadis frangentibus aestum,
Qui vetet externas terris advertere classes.
Quodnisi fatorum leges intentaque iussu
Ordinis aeterni miserae vicinia mortis
Damnatum leto traherent ad litora Magnum,
Non ulli comitum sceleris praesagia deerant:
Quippe, fides si pura foret, si regia Magno
Sceptrorum auctori vera pietate pateret,
Venturum tota Pharium cum classe tyrannum.