Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.136-9.181
Lucan, Civil War 9.136-181
Not analysed yet
Sed me nec sanguis, nec tantum vulnera nostri
Adfecere senis, quantum gestata per urbem
Ora ducis, quae transfixo sublimia pilo
Vidimus: haec, fama est, oculis victoria iniqui
Servari; scelerisque fidem quaesisse tyrannum.
Nam corpus Phariaene canes avidaeque volucres
Distulerint, an furtivus, quem vidimus, ignis
Solverit, ignoro. Quaecumque iniuria fati
Abstulit hos artus, superis haec crimina dono:
Servata de parte queror. Cum talia Magnus
Audisset, non in gemitus lacrimasque dolorem
Effudit; iustaque furens pietate profatur:
Praecipitate rates e sicco litore, nautae;
Classis in adversos erumpat remige ventos:
Ite, duces, mecum: numquam civilibus armis
Tanta fuit merces, inhumatos condere manes,
Sanguine semiviri Magnum satiare tyranni.
Non ego Pellaeas arces, adytisque retectum
Corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?
Non mihi pyramidum tumulis evulsus Amasis
Atque alii reges Nilo torrente natabunt?
Omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra:
Evolvam busto iam numen gentibus Isin,
Et sacer in Magni cineres mactabitur Apis,
Et tectum lino spargam per vulgus Osirin,
Suppositisque deis uram caput. Has mihi poenas
Terra dabit: linquam vacuos cultoribus agros,
Nec, Nilus cui crescat, erit: solusque tenebis
Aegyptum populis, genitor, superisque fugatis.
Dixerat, et classem saevas rapiebat in undas.
Sed Cato laudatam iuvenis compescuit iram.
Interea totis, audito funere Magni,
Litoribus sonuit percussus planctibus aether:
Exemploque carens et nulli cognitus aevo
Luctus erat, mortem populos deflere potentis.
Sed magis, ut visa est, lacrimis exhausta, solutas
In vultus effusa comas, Cornelia puppi
Egrediens, rursus geminato verbere plangunt.
Ut primum in sociae pervenit litora terrae,
Collegit vestes, miserique insignia Magni,
Armaque, et impressas auro, quas gesserat olim,
Exuvias, pictasque togas, velamina summo
Ter conspecta Iovi, funestoque intulit igni.
Ille fuit miserae Magni cinis. Accipit omnis
Exemplum pietas, et toto litore busta
Surgunt, Thessalicis reddentia manibus ignem.