Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 9.182-9.231
Lucan, Civil War 9.182-231
Not analysed yet
Sic, ubi, depastis submittere gramina campis
Et renovare parans hibernas Apulus herbas,
Igne fovet terras, simul et Garganus et arva
Vulturis et calidi lucent buceta Matini.
Non tamen ad Magni pervenit gratius umbras
Omne quod in superos audet convicia vulgus,
Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
Verba, sed a pleno venientia pectore veri.
Civis obit, inquit, multo maioribus impar
Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo,
Cui non ulla fuit isti reverentia, salva
Libertate potens, et solus plebe parata
Privatus servire sibi, rectorque senatus,
Sed regnantis, erat. Nil belli iure poposcit:
Quaeque dari voluit, voluit sibi posse negari.
Immodicas possedit opes, sed plura retentis
Intulit: invasit ferrum, sed ponere norat.
Praetulit arma togae: sed pacem armatus amavit.
Iuvit sumta ducem, iuvit dimissa potestas.
Casta domus, luxuque carens, corruptaque numquam
Fortuna domini. Clarum et venerabile nomen
Gentibus, et multum nostrae quod proderat urbi.
Olim vera fides, Sulla Marioque receptis,
Libertatis obit: Pompeio rebus ademto
Nunc et ficta perit. Non iam regnare pudebit:
Nec color imperii, nec frons erit ulla senatus.
O felix, cui summa dies fuit obvia victo,
Et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses!
Forsitan in soceri potuisset vivere regno.
Scire mori, sors prima viris, sed proxima cogi.
Et mihi, si fatis aliena in iura vemimus,
Da talem, Fortuna, Iubam: non deprecor hosti
Servari, dum me servet cervice recisa.
Vocibus his maior, quam si Romana sonarent
Rostra ducis laudes, generosam venit ad umbram
Mortis honos. Fremit interea discordia vulgi
Castrorum, bellique piget post funera Magni,
Cum Tarchondimotus linquendi signa Catonis
Sustulit. Hunc rapta fugientem classe secutus
Litus in extremum, tali Cato voce notavit:
O numquam pacate Cilix, iterumne rapinas
Vadis in aequoreas? Magnum Fortuna removit:
Iam pelago pirata redis. Tunc respicit omnes
In coetu motuque viros: quorum unus, aperta
Mente fugae, tali compellat voce regentem:
Nos, Cato, da veniam, Pompeii duxit in arma
Non belli civilis amor, partesque favore
Fecimus. Ille iacet, quem paci praetulit orbis,
Caussaque nostra perit: patrios permitte penates,
Desertamque domum, dulcesque revisere natos.