Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.232-9.273
Lucan, Civil War 9.232-273
Not analysed yet
Nam quis erit finis, si nec Pharsalia, pugnas,
Nec Pompeius erit? Perierunt tempora vitae,
Mars eat in tutum: iustas sibi nostra senectus
Prospiciat flammas. Bellum civile sepulchra
Vix ducibus praestare potest. Non barbara victos
Regna manent: non Armenium mihi saeva minatur,
Aut Scythicum Fortuna iugum: sub iura togati
Civis eo. Quisquis Magno vivente secundus,
Hic mihi primus erit: sacris praestabitur umbris
Summus honor; dominum, quem clades cogit, habebo;
Nullum, Magne, ducem. Te solum in bella secutus,
Post te fata sequar: neque enim sperare secunda
Fas mihi, nec liceat. Fortuna cuncta tenentur
Caesaris: Emathium sparsit victoria ferrum.
Clausa fides miseris, et toto solus in orbe est,
Qui velit ac possit victis praestare salutem.
Pompeio scelus est bellum civile peremto,
Quo fuerat vivente fides. Si publica iura,
Si semper patriam sequeris, Cato, signa petamus,
Romanus quae consul habet. Sic ille profatus
Insiluit puppi, iuvenum comitante tumultu.
Actum Romanis fuerat de rebus, et omnis
Indiga servitii fervebat litore plebes.
Erupere ducis sacro de pectore voces:
Ergo pari voto gessisti bella, iuventus,
Tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti,
Non Romana manus? Quod non in regna laboras,
Quod tibi, non ducibus, vivis morerisque, quod orbem
Adquiris nulli, quod iam tibi vincere tutum est,
Bella fugis, quaerisque iugum cervice vacante,
Et nescis sine rege pati? Nunc caussa pericli
Digna viris. Vestro potuit Pompeius abuti
Sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,
Cum prope libertas? Unum Fortuna reliquit
Iam tribus e dominis. Pudeat: plus regia Nili
Contulit in leges, et Parthi militis arcus.
Ite, o degeneres, Ptolemaei munus et arma
Spernite. Quis vestras ulla putet esse nocentes
Caede manus? Credet faciles sibi terga dedisse,
Credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.
Vadite securi: meruistis indice vitam
Caesare, non armis, non obsidione subacti.