Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.319-9.364
Lucan, Civil War 9.319-364
Not analysed yet
Ut primum remis actum mare propulit omne
Classis onus, densis fremuit niger imbribus Auster
In sua regna furens: tentatum classibus aequor
Turbine defendit, longeque a Syrtibus undas
Egit, et illato confregit litore pontum.
Tum quarum recto deprendit carbasa malo
Eripuit nautis; frustraque rudentibus ausis
Vela negare Noto, spatium vicere carinae,
Atque ultra proram tumuit sinus. Omnia si quis
Providus antennae suffixit lintea summae,
Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
Sors melior classi, quae fluctibus incidit altis,
Et certo iactata mari. Quaecumque levatae
Arboribus caesis flatum effudere frementem,
Abstulit has ventis liber contraria volvens
Aestus, et obnixum victor detrudit in Austrum.
Has vada destituunt, atque interrupta profundo
Terra ferit puppes: dubioque obnoxia fato
Pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.
Tunc magis impactum brevibus mare, terraque saevit
Obvia consurgens: quamvis elisus ab Austro,
Saepe tamen cumulos fluctus non vincit arenae.
Eminet in tergo pelagi procul omnibus arvis,
Inviolatus aqua, sicci iam pulveris agger;
Stant miseri nautae, terraeque haerente carina
Litora nulla vident. Sic partem intercipit aequor:
Pars ratium maior regimen clavumque secuta est,
Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos,
Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus
Audit ventosa perflantem murmura concha,
Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata
Terrarum primam Libyen (nam proxima coelo est,
Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta
Vultus vidit aqua, posuitque in margine plantas,
Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
Quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis,
Infernis, ut fama, trahens oblivia venis:
Atque insopiti quondam tutela draconis,
Hesperidum pauper spoliatus frondibus hortus.
Invidus, annoso qui famam derogat aevo,
Qui vates ad vera vocat. Fuit aurea silva,
Divitiisque graves et fulvo germine rami:
Virgineusque chorus nitidi custodia luci,
Et numquam somno damnatus lumina serpens,
Robora complexus rutilo curvata metallo.