Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.365-9.410
Lucan, Civil War 9.365-410
Not analysed yet
Abstulit arboribus pretium, nemorique laborem
Alcides: passusque inopes sine pondere ramos,
Retulit Argolico fulgentia poma tyranno.
His igitur depulsa locis, effectaque classis
Syrtibus, haud ultra Garamantidas attigit undas:
Sed duce Pompeio Libyes melioris in oris
Mansit. At impatiens virtus haerere Catonis
Audet in ignotas agmen committere gentes,
Armorum fidens, et terra cingere Syrtim.
Haec eadem suadebat hiems, quae clauserat aequor;
Et spes imber erat, nimios metuentibus ignes:
Ut neque sole viam, nec duro frigore saevam,
Inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.
Atque ingressurus steriles sic fatur arenas:
O quibus una salus placuit mea castra secutis
Indomita cervice mori, componite mentes
Ad magnum virtutis opus summosque labores.
Vadimus in campos steriles, exustaque mundi,
Qua nimius Titan, et rarae in fontibus undae,
Siccaque letiferis squalent serpentibus arva,
Durum iter. Ad leges patriaeque ruentis amorem
Per mediam Libyen veniant, atque invia tentent,
Si quibus in nullo positum est evadere voto,
Si quibus ire sat est. Neque enim mihi fallere quemquam
Est animus, tectoque metu perducere vulgus.
Hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent,
Qui, me teste, pati vel quae tristissima, pulchrum
Romanumque putant. At qui sponsore salutis
Miles eget, capiturque animae dulcedine, vadat
Ad dominum metiore via. Dum primus arenas
Ingrediar, primusque gradus in pulvere ponam,
Me calor aethereus feriat, mihi plena veneno
Occurrat serpens; fatoque pericula vestra
Praetentate meo: sitiat, quicumque bibentem
Viderit: aut umbras nemorum quicumque petentem,
Aestuet: aut equitem peditum praecedere turmas,
Deficiat; si quo fuerit discrimine notum,
Dux an miles eam. Serpens, sitis, ardor, arenae,
Dulcia virtuti: Gaudet patientia duris.
Laetius est, quoties magno sibi constat, honestum.
Sola potest Libye turbam praestare malorum,
Ut deceat fugisse viros. Sic ille paventes
Incendit virtute animos, et amore laborum,
Irreducemque viam deserto limite carpit:
Et, sacrum parvo nomen clausura sepulchro
Invasit Libye securi fata Catonis.