Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.458-9.506
Lucan, Civil War 9.458-506
Not analysed yet
Regna videt pauper Nasamon errantia vento,
Discussasque domos: volitantque a culmine raptae
Detecto Garamante casae. Non altius ignis
Rapta vehit: quantumque licet consurgere fumo,
Et violare diem, tantum tenet aera pulvis.
Tum quoque Romanum solito violentius agmen
Adgreditur, nullusque potest consistere miles,
Instabilis, raptis etiam, quas calcat, arenis.
Concuteret terras, orbemque a sede moveret,
Si solida Libye compage et pondere duro
Clauderet exesis Austrum scopulosa cavernis:
Sed quia mobilibus facilis turbatur arenis,
Nusquam luctando stabilis manet: imaque tellus
Stat, quia summa fugit. Galeas et scuta virorum
Pilaque contorsit violento spiritus actu,
Intentusque tulit magni per inania coeli.
Illud in externa forsan longeque remota
Prodigium tellure fuit: delapsaque coelo
Arma timent gentes, hominumque erepta lacertis
A superis demissa putant. Sic illa profecto
Sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuventus
Patricia cervice movet: spoliaverat Auster
Aut Boreas populos ancilia nostra ferentes.
Sic orbem torquente Noto Romana iuventus
Procubuit, metuensque rapi, constrinxit amictus,
Inseruitque manus terrae: nec pondere solo,
Sed nisu iacuit, vix sic immobilis Austro:
Qui super ingentes cumulos involvit arenae,
Atque operit tellure viros. Vix tollere miles
Membra valet, multo congestu pulveris haereus.
Adligat et stantes adfusae magnus arenae
Agger, et immoti terra surgente tenentur.
Saxa tulit penitus discussis proruta muris.
Effuditque procul, miranda sorte malorum:
Qui nullas videre domos, videre ruinas.
Iamque iter omne latet: nec sunt discrimina terrae
Ulla, nisi aetheriae medio velut aequore flammae.
Sideribus novere vias: nec sidera nota
Ostendit Libycae finitor circulus orae,
Multaque devexo terrarum margine celat.
Utque calor solvit, quem torserat aera ventus
Incensusque dies, manant sudoribus artus,
Arent ora siti: conspecta est parva maligna
Unda procul vena: quam vix e pulvere miles
Corripiens, patulum galeae confudit in orbem,
Porrexitque duci. Squalebant pulvere fauces
Cunctorum: minimumque tenens dux ipse liquoris
Invidiosus erat. Mene, inquit, degener unum
Miles in hac turba vacuum virtute putasti?