Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.507-9.548
Lucan, Civil War 9.507-548
Not analysed yet
Usque adeo mollis primisque caloribus impar
Sum visus? Quanto poena tu dignior ista es,
Qui, populo sitiente, bibas! Sic concitus ira
Excussit galeam, suffecitque omnibus unda.
Ventum erat ad templum, Libycis quod gentibus unum
Inculti Garamantes habent. Stat sortifer istic
Iupiter, ut memorant, sed non aut fulmina vibrans,
Aut similis nostro, sed tortis cornibus Ammon.
Non illic Libycae posuerunt ditia gentes
Templa, nec Eois splendent donaria gemmis.
Quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis
Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon,
Pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum
Divitiis delubra tenens: morumque priorum
Numen, Romano templum defendit ab auro.
Esse locis superos, testatur silva, per omnem
Sola virens Libyen. Nam quidquid pulvere sicco
Separat ardentem tepida Berenicida Lepti,
Ignorat frondes: solus nemus extulit Ammon.
Silvaram fons caussa loco, qui putria terrae
Adligat, et domitas unda connectit arenas.
Sic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo
Stat librata dies: truncum vix protegit arbor:
Tam brevis in medium radiis compellitur umbra.
Deprensum est, hunc esse locum, qua circulum alti
Solstitii medium signorum percutit orbem.
Non obliqua meant, nec Tauro Scorpius exit
Rectior, aut Aries donat sua tempora Librae,
Aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
Par Geminis Chiron, et idem quod Carcinos ardens
Humidus Aegoceros: nec plus Leo tollitur Urna.
At tibi, quaecumque es Libyco gens igne diremta,
In Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton:
Et segnis Cynosura subit: tu sicca profundo
Mergi plaustra putas, nullumque in vertice summo
Sidus habes immune mari; procul axis uterque est,
Et fuga signorum medio rapit omnia caelo.
Stabant ante fores populi, quos miserat Eos,
Cornigerique Iovis monitu nova fata petebant:
Sed Latio cessere duci: comitesque Catonem
Orant, exploret Libycum memorata per orbem
Numina, de fama tam longi iudicet aevi.