Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.696-9.740
Lucan, Civil War 9.696-740
Not analysed yet
Illa tamen sterilis tellus, fecundaque nulli
Arva bono, virus stillantis tabe Medusae
Concipiunt, dirosque fero de sanguine rores,
Quos calor adiuvit, putrique incoxit arenae.
Hic, quae prima caput movit de pulvere tabes,
Aspida somniferam tumida cervice levavit.
Plenior huic sanguis et crassi gutta veneni
Decidit: in nulla plus est serpente coactum.
Ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem
Sponte sua, Niloque tenus metitur arenas.
Sed quis erit nobis lucri pudor? inde petuntur
Huc Libycae mortes, et fecimus Aspida mercem.
At non stare suum miseris passura cruorem,
Squamiferos ingens Haemorrhois explicat orbes:
Natus et, ambiguae coleret qui Syrtidos arva,
Chersydros, tractique via fumante Chelydri:
Et semper recto lapsurus limite Cenchris:
Pluribus ille notis variatam pingitur alvum,
Quam parvis tinctus maculis Thebanus Ophites.
Concolor exustis atque indiscretus arenis
Ammodytes: spinaque vagi torquente Cerastae:
Et Scytale, sparsis etiam nunc sola pruinis
Exuvias positura suas: et torrida Dipsas:
Et gravis in geminum vergens caput Amphisbaena:
Et Natrix violator aquae, Iaculique volucres,
Et contentus iter cauda sulcare Pareas:
Oraque distendens avidus spumantia Prester:
Ossaque dissolvens cum corpore tabificus Seps.
Sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,
Ante venena nocens, late sibi submovet omne
Vulgus, et in vacua regnat Basiliscus arena.
Vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris
Serpitis, aurato nitidi fulgore dracones,
Pestiferos ardens facit Africa. Ducitis altum
Aera cum pennis, armentaque tota secuti
Rumpitis ingentes amplexi verbere tauros:
Nec tutus spatio est elephas: datis omnia leto:
Nec vobis opus est ad noxia fata veneno.
Has inter pestes duro Cato milite siccum
Emetitur iter, tot tristia fata suorum
Insolitasque videns parvo cum vulnere mortes.
Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum
Torta caput retro Dipsas calcata momordit.
Frons dolor aut sensus dentis fuit: ipsaque leti
Frons caret invidia, nec quidquam plaga minatur.