Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.741-9.782
Lucan, Civil War 9.741-782
Not analysed yet
Ecce subit virus tacitum, carpitque medullas
Ignis edax, calidaque incendit viscera tabe.
Ebibit humorem circum vitalia fusum
Pestis, et in sicco linguam torrere palato
Coepit; defessos iret qui sudor in artus
Non fuit, atque oculos lacrimarum vena refugit.
Non decus imperii, non moesti iura Catonis
Ardentem tenuere virum, quin spargere signa
Auderet, totisque furens exquireret agris,
Quas poscebat aquas sitiens in corde venenum.
Ille vel in Tanain missus Rhodanumque Padumque
Arderet, Nilumque bibens per rura vagantem.
Accessit morti Libye, fatisque minorem
Famam Dipsas habet, terris adiuta perustis.
Scrutatur venas penitus squalentis arenae:
Nunc redit ad Syrtes, et fluctus accipit ore
Aequoreusque placet, sed non sibi sufficit, humor.
Nec sentit fatique genus mortemque veneni,
Sed putat esse sitim, ferroque aperite tumentes
Sustinuit venas, atque os implere cruore.
Iussit signa rapi propere Cato: discere nulli
Permissum est, hoc posse sitim. Sed tristior illa
Mors erat ante oculos: miserique in crure Sabelli
Seps stetit exiguus, quem flexo dente tenacem
Avulsitque manu, piloque adfixit arenis:
Parva modo serpens; sed qua non ulla cruentae
Tantum mortis habet. Nam plagae proxima circum
Fugit rapta cutis, pallentiaque ossa retexit.
Iamque sinu laxo nudum est sine corpore vulnus;
Membra natant sanie: surae fluxere: sine ullo
Tegmine poples erat: femorum quoque musculus omni
Liquitur, et nigra distillant inguina tabe.
Dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque
Viscera: nec, quantum toto de corpore debet,
Effluit in terras: saevum sed membra venenum
Decoquit; in minimum mox contrahit omnia virus
Vincula nervorum, et laterum contexta, cavumque
Pectus, et abstrusum fibris vitalibus, omne
Quidquid homo est, aperit pestis. Natura profana
Morte patet: manant humeri fortesque lacerti:
Colla caputque fluunt. Calido non ocius Austro
Nix resoluta cadit, nec solem cera sequetur.