Latin · ~9 min
Book 10, lines 10.1.196-10.1.248
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 10.1.196-248
Not analysed yet
sit pietas aliis miracula tanta silere;
ast ego caelicolis gratum reor ire per omnis
hoc opus et sacras populis notescere leges.
sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi
occurruntque polo, diuersa potentia prima
mundi lege data est. sol tempora diuidit aeui,
mutat nocte diem, radiisque potentibus astra
ire uetat cursusque uagos statione moratur;
luna suis uicibus Tethyn terrenaque miscet;
frigida Saturno glacies et zona niualis
cessit; habet uentos incertaque fulmina Mauors;
sub Ioue temperies et numquam turbidus aer;
at fecunda Venus cunctarum semina rerum
possidet; inmensae Cyllenius arbiter undaest.
hunc ubi pars caeli tenuit, qua mixta Leonis
sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes
exerit et uarii mutator circulus anni
Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili
ora latent, quae cum dominus percussit aquarum
igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto,
exit ut Oceanus lunaribus incrementis,
iussus adest, auctusque suos non ante coartat
quam nox aestiuas a sole receperit horas.
uana fides ueterum, Nilo, quod crescat in arua,
Aethiopum prodesse niues. non Arctos in illis
montibus aut Boreas. testis tibi sole perusti
ipse color populi calidique uaporibus Austri.
adde quod omne caput fluuii, quodcumque soluta
praecipitat glacies, ingresso uere tumescit
prima tabe niuis: Nilus neque suscitat undas
ante Canis radios nec ripis alligat amnem
ante parem nocti Libra sub iudice Phoebum.
inde etiam leges aliarum nescit aquarum,
nec tumet hibernus, cum longe sole remoto
officiis caret unda suis: dare iussus iniquo
temperiem caelo mediis aestatibus exit
sub torrente plaga, neu terras dissipet ignis
Nilus adest mundo contraque incensa Leonis
ora tumet Cancroque suam torrente Syenen
inploratus adest, nec campos liberat undis
donec in autumnum declinet Phoebus et umbras
extendat Meroe. quis causas reddere possit?
sic iussit natura parens discurrere Nilum,
sic opus est mundo. Zephyros quoque uana uetustas
his ascripsit aquis, quorum stata tempora flatus
continuique dies et in aera longa potestas,
uel quod ab occiduo depellunt nubila caelo
trans Noton et fluuio cogunt incumbere nimbos,
uel quod aquas totiens rumpentis litora Nili
adsiduo feriunt coguntque resistere fluctu:
ille mora cursus aduersique obice ponti
aestuat in campos. sunt qui spiramina terris
esse putent magnosque cauae conpagis hiatus.