Latin · ~8 min
Book 10, lines 10.1.249-10.1.294
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 10.1.249-294
Not analysed yet
commeat hac penitus tacitis discursibus unda
frigore ab Arctoo medium reuocata sub axem,
cum Phoebus pressit Meroen tellusque perusta
illuc duxit aquas; trahitur Gangesque Padusque
per tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilus
uno fonte uomens non uno gurgite perfert.
rumor ab Oceano, qui terras alligat omnes,
exundante procul uiolentum erumpere Nilum
aequoreosque sales longo mitescere tractu.
nec non Oceano pasci Phoebumque polosque
credimus: hunc, calidi tetigit cum bracchia Cancri,
sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer
tollitur; hoc noctes referunt Niloque profundunt.
ast ego, si tantam ius est mihi soluere litem,
quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti
saecula concussis terrarum erumpere uenis
non id agente deo, quasdam conpage sub ipsa
cum toto coepisse reor, quas ille creator
atque opifex rerum certo sub iure coercet.
quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido est,
et Phariis Persisque fuit Macetumque tyrannis,
nullaque non aetas uoluit conferre futuris
notitiam; sed uincit adhuc natura latendi.
summus Alexander regum, quem Memphis adorat,
inuidit Nilo, misitque per ultima terrae
Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti
zona poli tenuit; Nilum uidere calentem.
uenit ad occasus mundique extrema Sesostris
et Pharios currus regum ceruicibus egit;
ante tamen uestros amnes, Rhodanumque Padumque,
quam Nilum de fonte bibit. uaesanus in ortus
Cambyses longi populos peruenit ad aeui,
defectusque epulis et pastus caede suorum
ignoto te, Nile, redit. non fabula mendax
ausa loqui de fonte tuo est. ubicumque uideris
quaereris, et nulli contingit gloria genti
ut Nilo sit laeta suo. tua flumina prodam,
qua deus undarum celator, Nile, tuarum
te mihi nosse dedit. medio consurgis ab axe;
ausus in ardentem ripas attollere Cancrum
in Borean is rectus aquis mediumque Booten
(cursus in occasus flexu torquetur et ortus,
nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus harenis),
teque uident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,
Aethiopumque feris alieno gurgite campos,
et te terrarum nescit cui debeat orbis.