Latin
Book 2, lines 2.1.528-2.1.572
Lucan, De Bello Civili sive Pharsalia 2.1.528-572
Not analysed yet
iamque secuturo iussurus classica Phoebo
temptandasque ratus moturi militis iras
adloquitur tacitas ueneranda uoce cohortes.
'o scelerum ultores melioraque signa secuti,
o uere Romana manus, quibus arma senatus
non priuata dedit, uotis deposcite pugnam,
ardent Hesperii saeuis populatibus agri,
Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes,
iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
di melius, belli tulimus quod damna priores:
coeperit inde nefas, iam iam me praeside Roma
supplicium poenamque petat. neque enim ista uocari
proelia iusta decet, patriae sed uindicis iram;
nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina parauit
arsuras in tecta faces sociusque furoris
Lentulus exertique manus uaesana Cethegi.
o rabies miseranda ducis! cum fata Camillis
te, Caesar, magnisque uelint miscere Metellis,
ad Cinnas Mariosque uenis. sternere profecto
ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis
passus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro,
quique feros mouit Sertorius exul Hiberos.
quamquam, siqua fides, his te quoque iungere, Caesar,
inuideo nostrasque manus quod Roma furenti
opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes
et Scythicis Crassus uictor remeasset ab oris,
ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti.
te quoque si superi titulis accedere nostris
iusserunt, ualet, en, torquendo dextera pilo,
feruidus haec iterum circa praecordia sanguis
incaluit; disces non esse ad bella fugaces
qui pacem potuere pati. licet ille solutum
defectumque uocet, ne uos mea terreat aetas:
dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
quo potuit ciuem populus perducere liber
ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui.
non priuata cupis, Romana quisquis in urbe
Pompeium transire paras. hinc consul uterque,
hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus
uictor erit? non tam caeco trahis omnia cursu
teque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellis
Gallia iam lustris aetasque inpensa labori
dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis
Oceanumque uocans incerti stagna profundi
territa quaesitis ostendit terga Britannis?