Latin
Book 2, lines 2.1.573-2.1.618
Lucan, De Bello Civili sive Pharsalia 2.1.573-618
Not analysed yet
an uanae tumuere minae quod fama furoris
expulit armatam patriis e sedibus urbem?
heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur.
qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
omne fretum metuens pelagi pirata reliquit
angustaque domum terrarum in sede poposcit.
idem per Scythici profugum diuortia ponti
indomitum regem Romanaque fata morantem
ad mortem Sulla felicior ire coegi.
pars mundi mihi nulla uacat, sed tota tenetur
terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis:
hinc me uictorem gelidas ad Phasidos undas
Arctos habet, calida medius mihi cognitus axis
Aegypto atque umbras nusquam flectente Syene,
occasus mea iura timent Tethynque fugacem
qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis,
me domitus cognouit Arabs, me Marte feroces
Heniochi notique erepto uellere Colchi,
Cappadoces mea signa timent et dedita sacris
incerti Iudaea dei mollisque Sophene,
Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi:
quod socero bellum praeter ciuile reliqui?'
uerba ducis nullo partes clamore secuntur
nec matura petunt promissae classica pugnae.
sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri
signa nec in tantae discrimina mittere pugnae
iam uictum fama non uisi Caesaris agmen.
pulsus ut armentis primo certamine taurus
siluarum secreta petit uacuosque per agros
exul in aduersis explorat cornua truncis
nec redit in pastus, nisi cum ceruice recepta
excussi placuere tori, mox reddita uictor
quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris
inuito pastore trahit, sic uiribus inpar
tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura
Brundisii tutas concessit Magnus in arces.
urbs est Dictaeis olim possessa colonis,
quos Creta profugos uexere per aequora puppes
Cecropiae uictum mentitis Thesea uelis.
hinc latus angustum iam se cogentis in artum
Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,
Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.
nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequor
portus erat, si non uiolentos insula Coros
exciperet saxis lassasque refunderet undas.