Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.46-3.1.87
Lucan, De Bello Civili sive Pharsalia 3.1.46-87
Not analysed yet
Caesar, ut emissas uenti rapuere carinas,
absconditque fretum classes, et litore solus
dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi
laetificat Magni: queritur quod tuta per aequor
terga ferant hostes. neque enim iam sufficit ulla
praecipiti fortuna uiro, nec uincere tanti,
ut bellum differret, erat. tum pectore curas
expulit armorum pacique intentus agebat
quoque modo uanos populi conciret amores,
gnarus et irarum causas et summa fauoris
annona momenta trahi. namque adserit urbes
sola fames, emiturque metus, cum segne potentes
uolgus alunt: nescit plebes ieiuna timere.
Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,
qua mare tellurem subitis aut obruit undis
aut scidit, et medias fecit sibi litora terras:
uis illic ingens pelagi, semperque laborant
aequora ne rupti repetant confinia montes.
bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.
utraque frugiferis est insula nobilis aruis,
nec prius Hesperiam longinquis messibus ullae
nec Romana magis conplerunt horrea terrae.
ubere uix glaebae superat, cessantibus Austris
cum medium nubes Borea cogente sub axem
effusis magnum Libye tulit imbribus annum.
haec ubi sunt prouisa duci, tunc agmina uictor
non armata trahens sed pacis habentia uoltum
tecta petit patriae. pro, si remeasset in urbem
Gallorum tantum populis Arctoque subacta,
quam seriem rerum longa praemittere pompa,
quas potuit belli facies! ut uincula Rheno
Oceanoque daret, celsos ut Gallia currus
nobilis et flauis sequeretur mixta Britannis.
perdidit o qualem uincendo plura triumphum!
non illum laetis uadentem coetibus urbes
sed tacitae uidere metu, nec constitit usquam
obuia turba duci. gaudet tamen esse timori
tam magno populis et se non mallet amari.
iamque et praecipitis superauerat Anxuris arces,
et qua Pomptinas uia diuidit uda paludes,
qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae,
quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam;