Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.88-3.1.131
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 3.1.88-131
Not analysed yet
excelsa de rupe procul iam conspicit urbem
Arctoi toto non uisam tempore belli
miratusque suae sic fatur moenia Romae:
'tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
deseruere uiri? pro qua pugnabitur urbe?
di melius, quod non Latias Eous in oras
nunc furor incubuit nec iuncto Sarmata uelox
Pannonio Dacisque Getes admixtus: habenti
tam pauidum tibi, Roma, ducem fortuna pepercit,
quod bellum ciuile fuit.' sic fatur et urbem
attonitam terrore subit. namque ignibus atris
creditur, ut captae, rapturus moenia Romae
sparsurusque deos. fuit haec mensura timoris:
uelle putant quodcumque potest. non omina festa,
non fictas laeto uoces simulare tumultu,
uix odisse uacat. Phoebea Palatia conplet
turba patrum nullo cogendi iure senatus
e latebris educta suis; non consule sacrae
fulserunt sedes, non, proxima lege potestas,
praetor adest, uacuaeque loco cessere curules.
omnia Caesar erat: priuatae curia uocis
testis adest. sedere patres censere parati,
si regnum, si templa sibi iugulumque senatus
exiliumque petat. melius, quod plura iubere
erubuit quam Roma pati. tamen exit in iram,
uiribus an possint obsistere iura, per unum
Libertas experta uirum; pugnaxque Metellus,
ut uidet ingenti Saturnia templa reuelli
mole, rapit gressus et Caesaris agmina rumpens
ante fores nondum reseratae constitit aedis
(usque adeo solus ferrum mortemque timere
auri nescit amor, pereunt discrimine nullo
amissae leges set, pars uilissima rerum,
certamen mouistis, opes), prohibensque rapina
uictorem clara testatur uoce tribunus.
'non nisi per nostrum uobis percussa patebunt
templa latus, nullasque feres nisi sanguine sacro
sparsas, raptor, opes. certe uiolata potestas
inuenit ista deos; Crassumque in bella secutae
saeua tribuniciae uouerunt proelia dirae.
detege iam ferrum; neque enim tibi turba uerenda est
spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.
non feret e nostro sceleratus praemia miles:
sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.