Latin
Book 4, lines 4.1.137-4.1.182
Lucan, De Bello Civili sive Pharsalia 4.1.137-182
Not analysed yet
his ratibus traiecta manus festinat utrimque
succisum curuare nemus, fluuiique ferocis
incrementa timens non primis robora ripis
inposuit, medios pontem distendit in agros.
ac, nequid Sicoris repetitis audeat undis,
spargitur in sulcos et scisso gurgite riuis
dat poenas maioris aquae. postquam omnia fatis
Caesaris ire uidet, celsam Petreius Ilerdam
deserit et noti diffisus uiribus orbis
indomitos quaerit populos et semper in arma
mortis amore feros et tendit in ultima mundi.
nudatos Caesar colles desertaque castra
conspiciens capere arma iubet nec quaerere pontem
nec uada, sed duris fluuium superare lacertis.
paretur, rapuitque ruens in proelia miles
quod fugiens timuisset iter. mox uda receptis
membra fouent armis gelidosque a gurgite cursu
restituunt artus, donec decresceret umbra
in medium surgente die; iamque agmina summa
carpit eques, dubiique fugae pugnaeque tenentur.
attollunt campo geminae iuga saxea rupes
ualle caua media; tellus hinc ardua celsos
continuat colles, tutae quos inter opaco
anfractu latuere uiae; quibus hoste potito
faucibus emitti terrarum in deuia Martem
inque feras gentes Caesar uidet. 'ite sine ullo
ordine' ait 'raptumque fuga conuertite bellum
et faciem pugnae uoltusque inferte minaces;
nec liceat pauidis ignaua occumbere morte:
excipiant recto fugientes pectore ferrum.'
dixit et ad montis tendentem praeuenit hostem.
illic exiguo paulum distantia uallo
castra locant. postquam spatio languentia nullo
mutua conspicuos habuerunt lumina uoltus,
[hic fratres natosque suos uidere patresque]
deprensum est ciuile nefas. tenuere parumper
ora metu, tantum nutu motoque salutant
ense suos. mox, ut stimulis maioribus ardens
rupit amor leges, audet transcendere uallum
miles, in amplexus effusas tendere palmas.
hospitis ille ciet nomen, uocat ille propinquum,
admonet hunc studiis consors puerilibus aetas;
nec Romanus erat, qui non agnouerat hostem.
arma rigant lacrimis, singultibus oscula rumpunt,
et quamuis nullo maculatus sanguine miles
quae potuit fecisse timet. quid pectora pulsas?