Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.1.183-4.1.227
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 4.1.183-227
Not analysed yet
quid, uaesane, gemis? fletus quid fundis inanis
nec te sponte tua sceleri parere fateris?
usque adeone times quem tu facis ipse timendum?
classica det bello, saeuos tu neclege cantus;
signa ferat, cessa: iam iam ciuilis Erinys
concidet et Caesar generum priuatus amabit.
nunc ades, aeterno conplectens omnia nexu,
o rerum mixtique salus Concordia mundi
et sacer orbis amor: magnum nunc saecula nostra
uenturi discrimen habent. periere latebrae
tot scelerum, populo uenia est erepta nocenti:
agnouere suos. pro numine fata sinistro
exigua requie tantas augentia clades!
pax erat, et castris miles permixtus utrisque
errabat; duro concordes caespite mensas
instituunt et permixto libamina Baccho;
graminei luxere foci, iunctoque cubili
extrahit insomnis bellorum fabula noctes,
quo primum steterint campo, qua lancea dextra
exierit. dum quae gesserunt fortia iactant
et dum multa negant, quod solum fata petebant,
est miseris renouata fides, atque omne futurum
creuit amore nefas. nam postquam foedera pacis
cognita Petreio, seque et sua tradita uenum
castra uidet, famulas scelerata ad proelia dextras
excitat atque hostis turba stipatus inermis
praecipitat castris iunctosque amplexibus ense
separat et multo disturbat sanguine pacem.
addidit ira ferox moturas proelia uoces.
'inmemor o patriae, signorum obliorum,
non potes hoc causae, miles, praestare, senatus
adsertor uicto redeas ut Caesare? certe,
ut uincare, potes. dum ferrum, incertaque fata,
quique fluat multo non derit uolnere sanguis,
ibitis ad dominum damnataque signa feretis,
utque habeat famulos nullo discrimine Caesar
exorandus erit? ducibus quoque uita petita est?
numquam nostra salus pretium mercesque nefandae
proditionis erit: non hoc ciuilia bella,
ut uiuamus, agunt. trahimur sub nomine pacis.
non chalybem gentes penitus fugiente metallo
eruerent, nulli uallarent oppida muri,
non sonipes in bella ferox, non iret in aequor
turrigeras classis pelago sparsura carinas,
si bene libertas umquam pro pace daretur.