Latin · ~8 min
Book 4, lines 4.1.228-4.1.274
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 4.1.228-274
Not analysed yet
hostes nempe meos sceleri iurata nefando
sacramenta tenent; at uobis uilior hoc est
uestra fides, quod pro causa pugnantibus aequa
et ueniam sperare licet. pro dira pudoris
funera! nunc toto fatorum ignarus in orbe,
Magne, paras acies mundique extrema tenentis
sollicitas reges, cum forsan foedere nostro
iam tibi sit promissa salus.' sic fatur et omnis
concussit mentes scelerumque reduxit amorem.
sic, ubi desuetae siluis in carcere clauso
mansueuere ferae et uoltus posuere minaces
atque hominem didicere pati, si torrida paruos
uenit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque
admonitaeque tument gustato sanguine fauces;
feruet et a trepido uix abstinet ira magistro.
itur in omne nefas, et, quae fortuna deorum
inuidia caeca bellorum in nocte tulisset,
fecit monstra fides. inter mensasque torosque
quae modo conplexu fouerunt pectora caedunt;
et quamuis primo ferrum strinxere gementes,
ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit,
dum feriunt, odere suos, animosque labantis
confirmant ictu. feruent iam castra tumultu,
ac, uelut occultum pereat scelus, omnia monstra
in facie posuere ducum: iuuat esse nocentis.
tu, Caesar, quamuis spoliatus milite multo,
agnoscis superos; neque enim tibi maior in aruis
Emathiis fortuna fuit nec Phocidos undis
Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum,
hoc siquidem solo ciuilis crimine belli
dux causae melioris eris. polluta nefanda
agmina caede duces iunctis committere castris
non audent, altaeque ad moenia rursus Ilerdae
intendere fugam. campos eques obuius omnis
abstulit et siccis inclusit collibus hostem.
tunc inopes undae praerupta cingere fossa
Caesar auet nec castra pati contingere ripas
aut circum largos curuari bracchia fontes.
ut leti uidere uiam, conuersus in iram
praecipitem timor est. miles non utile clausis
auxilium mactauit equos, tandemque coactus
spe posita damnare fugam casurus in hostes
fertur. ut effuso Caesar decurrere passu
uidit et ad certam deuotos tendere mortem,
'tela tene iam, miles', ait 'ferrumque ruenti
subtrahe: non ullo constet mihi sanguine bellum.