Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.1.548-4.1.592
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 4.1.548-592
Not analysed yet
concurrunt alii totumque in partibus unis
bellorum fecere nefas. sic semine Cadmi
emicuit Dircaea cohors ceciditque suorum
uolneribus, dirum Thebanis fratribus omen;
Phasidos et campis insomni dente creati
terrigenae missa magicis e cantibus ira
cognato tantos inplerunt sanguine sulcos,
ipsaque inexpertis quod primum fecerat herbis
expauit Medea nefas. sic mutua pacti
fata cadunt iuuenes, minimumque in morte uirorum
mors uirtutis habet. pariter sternuntque caduntque
uolnere letali, nec quemquam dextra fefellit
cum feriat moriente manu. nec uolnus adactis
debetur gladiis: percussum est pectore ferrum
et iuguli pressere manum. cum sorte cruenta
fratribus incurrunt fratres natusque parenti,
haud trepidante tamen toto cum pondere dextra
exegere enses. pietas ferientibus una
non repetisse fuit. iam latis uiscera lapsa
semianimes traxere foris multumque cruorem
infudere mari. despectam cernere lucem
uictoresque suos uoltu spectare superbo
et mortem sentire iuuat. iam strage cruenta
conspicitur cumulata ratis, bustisque remittunt
corpora uictores, ducibus mirantibus ulli
esse ducem tanti. nullam maiore locuta est
ore ratem totum discurrens Fama per orbem.
non tamen ignauae post haec exempla uirorum
percipient gentes quam sit non ardua uirtus
seruitium fugisse manu, sed regna timentur
ob ferrum et saeuis libertas uritur armis,
ignorantque datos, ne quisquam seruiat, enses.
mors, utinam pauidos uitae subducere nolles,
sed uirtus te sola daret.
non segnior illo
Marte fuit, qui tum Libycis exarsit in aruis.
namque rates audax Lilybaeo litore soluit
Curio, nec forti uelis Aquilone recepto
inter semirutas magnae Carthaginis arces
et Clipeam tenuit stationis litora notae,
primaque castra locat cano procul aequore, qua se
Bagrada lentus agit siccae sulcator harenae.
inde petit tumulos exesasque undique rupes,
Antaei quas regna uocat non uana uetustas.
nominis antiqui cupientem noscere causas
cognita per multos docuit rudis incola patres.