Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.1.593-4.1.639
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 4.1.593-639
Not analysed yet
'nondum post genitos Tellus ecfeta gigantas
terribilem Libycis partum concepit in antris.
nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon
aut Tityos Briareusque ferox; caeloque pepercit
quod non Phlegraeis Antaeum sustulit aruis.
hoc quoque tam uastas cumulauit munere uires
Terra sui fetus, quod, cum tetigere parentem,
iam defecta uigent renouato robore membra.
haec illi spelunca domus; latuisse sub alta
rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones;
ad somnos non terga ferae praebere cubile
adsuerunt, non silua torum, uiresque resumit
in nuda tellure iacens. periere coloni
aruorum Libyae, pereunt quos appulit aequor;
auxilioque diu uirtus non usa cadendi
terrae spernit opes: inuictus robore cunctis,
quamuis staret, erat. tandem uolgata cruenti
fama mali terras monstris aequorque leuantem
magnanimum Alciden Libycas exciuit in oras.
ille Cleonaei proiecit terga leonis,
Antaeus Libyci; perfudit membra liquore
hospes Olympiacae seruato more palaestrae,
ille parum fidens pedibus contingere matrem
auxilium membris calidas infudit harenas.
conseruere manus et multo bracchia nexu;
colla diu grauibus frustra temptata lacertis,
inmotumque caput fixa cum fronte tenetur,
miranturque habuisse parem. nec uiribus uti
Alcides primo uoluit certamine totis,
exhausitque uirum, quod creber anhelitus illi
prodidit et gelidus fesso de corpore sudor.
tum ceruix lassata quati, tum pectore pectus
urgueri, tunc obliqua percussa labare
crura manu. iam terga uiri cedentia uictor
alligat et medium conpressis ilibus artat
inguinaque insertis pedibus distendit et omnem
explicuit per membra uirum. rapit arida tellus
sudorem; calido conplentur sanguine uenae,
intumuere tori, totosque induruit artus
Herculeosque nouo laxauit corpore nodos.
constitit Alcides stupefactus robore tanto,
nec sic Inachiis, quamuis rudis esset, in undis
desectam timuit reparatis anguibus hydram.
conflixere pares, Telluris uiribus ille,
ille suis. numquam saeuae sperare nouercae
plus licuit: uidet exhaustos sudoribus artus
ceruicemque uiri, siccam cum ferret Olympum.