Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.1.687-4.1.733
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 4.1.687-733
Not analysed yet
nec solum studiis ciuilibus arma parabat
priuatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
hunc quoque quo superos humanaque polluit anno
lege tribunicia solio depellere auorum
Curio temptarat, Libyamque auferre tyranno
dum regnum te, Roma, facit. memor ille doloris
hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
hac igitur regis trepidat iam Curio fama
et quod Caesareis numquam deuota iuuentus
illa nimis castris nec Rheni miles in undis
exploratus erat, Corfini captus in arce,
infidusque nouis ducibus dubiusque priori
fas utrumque putat. sed, postquam languida segni
cernit cuncta metu nocturnaque munera ualli
desolata fuga, trepida sic mente profatur:
'audendo magnus tegitur timor; arma capessam
ipse prior. campum miles descendat in aequum
dum meus est; uariam semper dant otia mentem.
eripe consilium pugna: cum dira uoluptas
ense subit presso, galeae texere pudorem,
quis conferre duces meminit, quis pendere causas?
qua stetit inde fauet; ueluti fatalis harenae
muneribus non ira uetus concurrere cogit
productos, odere pares.' sic fatus apertis
instruxit campis acies; quem blanda futuris
deceptura malis belli fortuna recepit.
nam pepulit Varum campo nudataque foeda
terga fuga, donec uetuerunt castra, cecidit.
tristia sed postquam superati proelia Vari
sunt audita Iubae, laetus quod gloria belli
sit rebus seruata suis, rapit agmina furtim,
obscuratque suam per iussa silentia famam
hoc solum incauto metuentis ab hoste, timeri.
mittitur, exigua qui proelia prima lacessat
eliciatque manu, Numidis a rege secundus,
ut sibi commissi simulator Sabbura belli;
ipse caua regni uires in ualle retentat:
aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis
ludit et iratas incerta prouocat umbra
obliquusque caput uanas serpentis in auras
effusae tuto conprendit guttura morsu
letiferam citra saniem; tunc inrita pestis
exprimitur faucesque fluunt pereunte ueneno.
fraudibus euentum dederat fortuna, feroxque
non exploratis occulti uiribus hostis
Curio nocturnum castris erumpere cogit
ignotisque equitem late decurrere campis.