Latin · ~8 min
Book 5, lines 5.1.1-5.1.53
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 5.1.1-53
Not analysed yet
Sic alterna duces bellorum uolnera passos
in Macetum terras miscens aduersa secundis
seruauit fortuna pares. iam sparserat Haemo
bruma niues gelidoque cadens Atlantis Olympo,
instabatque dies qui dat noua nomina fastis
quique colit primus ducentem tempora Ianum.
dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris
consul uterque uagos belli per munia patres
elicit Epirum. peregrina ac sordida sedes
Romanos cepit proceres, secretaque rerum
hospes in externis audiuit curia tectis.
nam quis castra uocet tot strictas iure securis,
tot fasces? docuit populos uenerabilis ordo
non Magni partes sed Magnum in partibus esse.
ut primum maestum tenuere silentia coetum,
Lentulus e celsa sublimis sede profatur.
'indole si dignum Latia, si sanguine prisco
robur inest animis, non qua tellure coacti
quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis
cernite, sed uestrae faciem cognoscite turbae,
cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,
quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
nam uel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae
uel plaga qua torrens claususque uaporibus axis
nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,
si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur
imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo
illic Roma fuit. non umquam perdidit ordo
mutato sua iura solo. maerentia tecta
Caesar habet uacuasque domos legesque silentis
clausaque iustitio tristi fora; curia solos
illa uidet patres plena quos urbe fugauit:
ordine de tanto quisquis non exulat hic est.
ignaros scelerum longaque in pace quietos
bellorum primus sparsit furor: omnia rursus
membra loco redeunt. en, totis uiribus orbis
Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
obrutus Illyricis, Libyae squalentibus aruis
Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.
tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum,
spem uestram praestate deis, fortunaque tantos
det uobis animos quantos fugientibus hostem
causa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno:
uos, quorum finem non est sensura potestas,
consulite in medium, patres, Magnumque iubete
esse ducem.' laeto nomen clamore senatus
excipit et Magno fatum patriaeque suumque
inposuit. tunc in reges populosque merentis
sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis
exornata Rhodos gelidique inculta iuuentus
Taygeti, fama ueteres laudantur Athenae,
Massiliaeque suae donatur libera Phocis;