Latin · ~7 min
Book 5, lines 5.1.54-5.1.101
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 5.1.54-101
Not analysed yet
tum Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma
Deiotarum et gelidae dominum Rhascypolin orae
conlaudant, Libyamque iubent auctore senatu
sceptrifero parere Iubae. pro tristia fata!
et tibi, non fidae gentis dignissime regno,
fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum,
cingere Pellaeo pressos diademate crinis
permissum. saeuum in populos puer accipis ensem,
atque utinam in populos! donata est regia Lagi,
accessit Magni iugulus, regnumque sorori
ereptum est soceroque nefas. iam turba soluto
arma petit coetu; quae cum populique ducesque
casibus incertis et caeca sorte pararent,
solus in ancipites metuit descendere Martis
Appius euentus, finemque expromere rerum
sollicitat superos multosque obducta per annos
Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
Hesperio tantum quantum summotus Eoo
cardine Parnasos gemino petit aethera colle,
mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto
Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
hoc solum fluctu terras mergente cacumen
eminuit pontoque fuit discrimen et astris.
tu quoque uix summam, seductus ab aequore, rupem
extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
ultor ibi expulsae, premeret cum uiscera partus,
matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis
explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
ut uidit Paean uastos telluris hiatus
diuinam spirare fidem uentosque loquaces
exhalare solum, sacris se condidit antris,
incubuitque adyto uates ibi factus Apollo.
quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
dignatur caecas inclusum habitare cauernas?
quis terram caeli patitur deus, omnia cursus
aeterni secreta tenens mundoque futuri
conscius, ac populis sese proferre paratus
contactumque ferens hominis, magnusque potensque,
siue canit fatum seu, quod iubet ille canendo,
fit fatum? forsan, terris inserta regendis
aere libratum uacuo quae sustinet orbem,
totius pars magna Iouis Cirrhaea per antra
exit et aetherio trahitur conexa Tonanti.
hoc ubi uirgineo conceptum est pectore numen,
humanam feriens animam sonat oraque uatis
soluit, ceu Siculus flammis urguentibus Aetnam
undat apex, Campana fremens ceu saxa uaporat
conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.