Latin · ~7 min
Book 5, lines 5.1.252-5.1.292
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 5.1.252-292
Not analysed yet
tot raptis truncus manibus gladioque relictus
paene suo, qui tot gentis in bella trahebat,
scit non esse ducis strictos sed militis enses.
non pauidum iam murmur erat nec pectore tecto
ira latens; nam quae dubias constringere mentes
causa solet, dum quisque pauet, quibus ipse timori est,
seque putat solum regnorum iniusta grauari,
haud retinet. quippe ipsa metus exsoluerat audax
turba suos: quidquid multis peccatur inultum est.
effudere minas. 'liceat discedere, Caesar,
a rabie scelerum. quaeris terraque marique
his ferrum iugulis animasque effundere uiles
quolibet hoste paras; partem tibi Gallia nostri
eripuit, partem duris Hispania bellis,
pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbe
te uincente perit. terris fudisse cruorem
quid iuuat Arctois Rhodano Rhenoque subactis?
tot mihi pro bellis bellum ciuile dedisti.
cepimus expulso patriae cum tecta senatu,
quos hominum uel quos licuit spoliare deorum?
imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,
paupertate pii. finis quis quaeritur armis?
quid satis est, si Roma parum est? iam respice canos
inualidasque manus et inanis cerne lacertos.
usus abit uitae, bellis consumpsimus aeuum:
ad mortem dimitte senes. en inproba uota:
non duro liceat morientia caespite membra
ponere, non anima galeam fugiente ferire
atque oculos morti clausuram quaerere dextram,
coniugis inlabi lacrimis, unique paratum
scire rogum; liceat morbis finire senectam;
sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.
quid uelut ignaros ad quae portenta paremur
spe trahis? usque adeo soli ciuilibus armis
nescimus cuius sceleris sit maxima merces?
nil actum est bellis, si nondum conperit istas
omnia posse manus. nec fas nec uincula iuris
hoc audere uetant: Rheni mihi Caesar in undis
dux erat, hic socius; facinus quos inquinat aequat.
adde quod ingrato meritorum iudice uirtus
nostra perit: quidquid gerimus fortuna uocatur.