Latin · ~7 min
Book 5, lines 5.1.343-5.1.384
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 5.1.343-384
Not analysed yet
humanum paucis uiuit genus. orbis Hiberi
horror et Arctoi nostro sub nomine miles
Pompeio certe fugeres duce. fortis in armis
Caesareis Labienus erat: nunc transfuga uilis
cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
nec melior mihi uestra fides, si bella nec hoste
nec duce me geritis. quisquis mea signa relinquens
non Pompeianis tradit sua partibus arma,
hic numquam uult esse meus. sunt ista profecto
curae castra deis, qui me committere tantis
non nisi mutato uoluerunt milite bellis.
heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis
amolitur onus! sperantis omnia dextras
exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis:
iam certe mihi bella geram. discedite castris,
tradite nostra uiris ignaui signa Quirites.
at paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
non Caesar sed poena tenet. procumbite terra
infidumque caput feriendaque tendite colla.
et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
tiro rudis, specta poenas et disce ferire,
disce mori.' tremuit saeua sub uoce minantis
uolgus iners, unumque caput tam magna iuuentus
priuatum factura timet, uelut ensibus ipsis
imperet inuito moturus milite ferrum.
ipse pauet ne tela sibi dextraeque negentur
ad scelus hoc Caesar: uicit patientia saeui
spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis.
nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis
atque perire tenet. tam diri foederis ictu
parta quies, poenaque redit placata iuuentus.
Brundisium decumis iubet hanc attingere castris
et cunctas reuocare rates quas auius Hydrus
antiquosque Taras secretaque litora Leucae,
quas recipit Salpina palus et subdita Sipus
montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram
Delmatico Boreae Calabroque obnoxius Austro
Apulus Hadriacas exit Garganus in undas.
ipse petit trepidam tutus sine milite Romam
iam doctam seruire togae, populoque precanti
scilicet indulgens summo dictator honori
contigit et laetos fecit se consule fastos.