Latin · ~8 min
Book 5, lines 5.1.630-5.1.677
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 5.1.630-677
Not analysed yet
lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt
clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
tum superum conuexa tremunt atque arduus axis
intonuit motaque poli conpage laborant.
extimuit natura chaos; rupisse uidentur
concordes elementa moras rursusque redire
nox manes mixtura deis. spes una salutis,
quod tanta mundi nondum periere ruina.
quantum Leucadio placidus de uertice pontus
despicitur, tantum nautae uidere trementes
fluctibus e summis praeceps mare; cumque tumentes
rursus hiant undae uix eminet aequore malus.
nubila tanguntur uelis et terra carina.
nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas
exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est.
artis opem uicere metus, nescitque magister
quam frangat, cui cedat aquae. discordia ponti
succurrit miseris, fluctusque euertere puppem
non ualet in fluctum: uictum latus unda repellens
erigit, atque omni surgit ratis ardua uento.
non humilem Sasona uadis [non litora curuae
Thessaliae saxosa pauent] oraeque malignos
Ambraciae portus, scopulosa Ceraunia nautae
summa timent. credit iam digna pericula Caesar
fatis esse suis. 'quantusne euertere' dixit
'me superis labor est, parua quem puppe sedentem
tam magno petiere mari! si gloria leti
est pelago donata mei bellisque negamur,
intrepidus quamcumque datis mihi, numina, mortem
accipiam. licet ingentis abruperit actus
festinata dies fatis, sat magna peregi.
Arctoas domui gentes, inimica subegi
arma metu, uidit Magnum mihi Roma secundum,
iussa plebe tuli fasces per bella negatos;
nulla meis aberit titulis Romana potestas,
nec sciet hoc quisquam nisi tu, quae sola meorum
conscia uotorum es, me, quamuis plenus honorum
et dictator eam Stygias et consul ad umbras,
priuatum, Fortuna, mori. mihi funere nullo
est opus, o superi: lacerum retinete cadauer
fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque,
dum metuar semper terraque expecter ab omni.'
haec fatum decumus, dictu mirabile, fluctus
inualida cum puppe leuat, nec rursus ab alto
aggere deiecit pelagi sed pertulit unda
scruposisque angusta uacant ubi litora saxis
inposuit terrae. pariter tot regna, tot urbes
fortunamque suam tacta tellure recepit.