Latin · ~7 min
Book 5, lines 5.1.678-5.1.721
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 5.1.678-721
Not analysed yet
sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua
quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
circumfusa duci fleuit gemituque suorum
et non ingratis incessit turba querellis.
'quo te, dure, tulit uirtus temeraria, Caesar,
aut quae nos uiles animas in fata relinquens
inuitis spargenda dabas tua membra procellis?
cum tot in hac anima populorum uita salusque
pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,
saeuitia est uoluisse mori. nullusne tuorum
emeruit comitum fatis non posse superstes
esse tuis? cum te raperet mare, corpora segnis
nostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendae
haec fuit Hesperiae, uisum est quod mittere quemquam
tam saeuo crudele mari. sors ultima rerum
in dubios casus et prona pericula morti
praecipitare solet: mundi iam summa tenentem
permisisse mari tantum! quid numina lassas?
sufficit ad fatum belli fauor iste laborque
Fortunae, quod te nostris inpegit harenis?
hine usus placuere deum, non rector ut orbis
nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?'
talia iactantis discussa nocte serenus
oppressit cum sole dies, fessumque tumentis
conposuit pelagus uentis patientibus undas.
nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor
ut uidere duces, purumque insurgere caelo
fracturum pelagus Borean, soluere carinas.
quas uentus doctaeque pari moderamine dextrae
permixtas habuere diu, latumque per aequor,
ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.
sed nox saeua modum uenti uelique tenorem
eripuit nautis excussitque ordine puppes.
Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt
poturae te, Nile, grues, primoque uolatu
effingunt uarias casu monstrante figuras;
mox, ubi percussit tensas Notus altior alas,
confusos temere inmixtae glomerantur in orbes,
et turbata perit dispersis littera pinnis.
cum primum redeunte die uiolentior aer
puppibus incubuit Phoebeo concitus ortu,
praetereunt frustra temptati litora Lissi
Nymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undas
succedens Boreae iam portum fecerat Auster.