Latin · ~7 min
Book 5, lines 5.1.766-5.1.810
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 5.1.766-810
Not analysed yet
hostis ad aduentum rumpamus foedera taedae,
placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne,
nostra fides? credisne aliquid mihi tutius esse
quam tibi? non olim casu pendemus ab uno?
fulminibus me, saeue, iubes tantaeque ruinae
absentem praestare caput? secura uidetur
sors tibi, cum facias etiamnunc uota, perisse?
ut nolim seruire malis sed morte parata
te sequar ad manes, feriat dum maesta remotas
fama procul terras, uiuam tibi nempe superstes.
adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,
crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti,
posse pati timeo. quod si sunt uota, deisque
audior, euentus rerum sciet ultima coniunx.
sollicitam rupes iam te uictore tenebunt,
et puppem quae fata feret tam laeta timebo.
nec soluent audita metus mihi prospera belli,
cum uacuis proiecta locis a Caesare possim
uel fugiente capi. notescent litora clari
nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni
quis Mytilenaeas poterit nescire latebras?
hoc precor extremum: si nil tibi uicta relinquent
tutius arma fuga, cum te commiseris undis,
quolibet infaustam potius deflecte carinam:
litoribus quaerere meis.' sic fata relictis
exiluit stratis amens tormentaque nulla
uult differre mora. non maesti pectora Magni
sustinet amplexu dulci, non colla tenere,
extremusque perit tam longi fructus amoris,
praecipitantque suos luctus, neuterque recedens
sustinuit dixisse uale, uitamque per omnem
nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna
durata iam mente malis firmaque tulerunt.
labitur infelix manibusque excepta suorum
fertur ad aequoreas, ac se prosternit, harenas,
litoraque ipsa tenet, tandemque inlata carinaest.
non sic infelix patriam portusque reliquit
Hesperios, saeui premerent cum Caesaris arma.
fida comes Magni uadit duce sola relicto
Pompeiumque fugit. quae nox tibi proxima uenit,
insomnis; uiduo tum primum frigida lecto
atque insueta quies uni, nudumque marito
non haerente latus. somno quam saepe grauata
deceptis uacuum manibus conplexa cubile est
atque oblita fugae quaesiuit nocte maritum!