Latin · ~7 min
Book 5, lines 5.1.722-5.1.765
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 5.1.722-765
Not analysed yet
undique conlatis in robur Caesaris armis
summa uidens duri Magnus discrimina Martis
iam castris instare suis seponere tutum
coniugii decreuit onus Lesboque remota
te procul a saeui strepitu, Cornelia, belli
occulere. heu, quantum mentes dominatur in aequas
iusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne,
te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu
fortunae quo mundus erat Romanaque fata,
coniunx sola fuit. mentem iam uerba paratam
destituunt, blandaeque iuuat uentura trahentem
indulgere morae et tempus subducere fatis.
nocte sub extrema pulso torpore quietis
dum fouet amplexu grauidum Cornelia curis
pectus et auersi petit oscula grata mariti,
umentis mirata genas percussaque caeco
uolnere non audet flentem deprendere Magnum.
ille gemens 'non nunc uita mihi dulcior,' inquit
'cum taedet uitae, laeto sed tempore, coniunx,
uenit maesta dies et quam nimiumque parumque
distulimus; iam totus adest in proelia Caesar.
cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebra
Lesbos erit. desiste preces temptare: negaui
iam mihi. non longos a me patiere recessus;
praecipites aderunt casus: properante ruina
summa cadunt. satis est audisse pericula Magni;
meque tuus decepit amor, ciuilia bella
si spectare potes. nam me iam Marte parato
securos cepisse pudet cum coniuge somnos,
eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,
surrexisse sinu. uereor ciuilibus armis
Pompeium nullo tristem committere damno.
tutior interea populis et tutior omni
rege late, positamque procul fortuna mariti
non tota te mole premat. si numina nostras
inpulerint acies, maneat pars optima Magni,
sitque mihi, si fata prement uictorque cruentus,
quo fugisse uelim.' uix tantum infirma dolorem
cepit, et attonito cesserunt pectore sensus.
tandem uox maestas potuit proferre querellas.
'nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,
Magne, queri: nostros non rumpit funus amores
nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti
plebeiaque nimis careo dimissa marito.