Latin · ~7 min
Book 7, lines 7.1.139-7.1.184
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 7.1.139-184
Not analysed yet
nec gladiis habuere fidem, nisi cautibus asper
exarsit mucro; tunc omnis lancea saxo
erigitur, tendunt neruis melioribus arcus,
cura fuit lectis pharetras inplere sagittis,
auget eques stimulos frenorumque artat habenas.
si liceat superis hominum conferre labores,
non aliter Phlegra rabidos tollente gigantas
Martius incaluit Siculis incudibus ensis
et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis
spiculaque extenso Paean Pythone recoxit,
Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines,
Pallenaea Ioui mutauit fulmina Cyclops.
non tamen abstinuit uenturos prodere casus
per uarias Fortuna notas. nam, Thessala rura
cum peterent, totus uenientibus obstitit aether
[inque oculis hominum fregerunt fulmina nubes]
aduersasque faces inmensoque igne columnas
et trabibus mixtis auidos typhonas aquarum
detulit atque oculos ingesto fulgure clausit;
excussit cristas galeis capulosque solutis
perfudit gladiis ereptaque pila liquauit,
aetherioque nocens fumauit sulpure ferrum;
[nec non innumero cooperta examine signa]
uixque reuolsa solo maiori pondere pressum
signiferi mersere caput rorantia fletu
usque ad Thessaliam Romana et publica signa.
admotus superis discussa fugit ab ara
taurus et Emathios praeceps se iecit in agros,
nullaque funestis inuenta est uictima sacris.
(at tu quos scelerum superos, quas rite uocasti
Eumenidas, Caesar? Stygii quae numina regni
infernumque nefas et mersos nocte furores
inpia tam saeue gesturus bella litasti?)
iam (dubium, monstrisne deum, nimione pauore
crediderint) multis concurrere uisus Olympo
Pindus et abruptis mergi conuallibus Haemus,
edere nocturnas belli Pharsalia uoces,
ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis;
inque uicem uoltus tenebris mirantur opertos
et pallere diem galeisque incumbere noctem
defunctosque patres et iuncti sanguinis umbras
ante oculos uolitare suos. sed mentibus unum
hoc solamen erat, quod uoti turba nefandi
conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum
sperabat, gaudet monstris, mentisque tumultum
atque omen scelerum subitos putat esse furores.