Latin · ~8 min
Book 7, lines 7.1.91-7.1.138
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 7.1.91-138
Not analysed yet
testor, Roma, tamen Magnum quo cuncta perirent
accepisse diem. potuit tibi uolnere nullo
stare labor belli; potui sine caede subactum
captiuumque ducem uiolatae tradere paci.
quis furor, o caeci, scelerum? ciuilia bella
gesturi metuunt ne non cum sanguine uincant.
abstulimus terras, exclusimus aequore toto,
ad praematuras segetum ieiuna rapinas
agmina conpulimus, uotumque effecimus hosti
ut mallet sterni gladiis mortemque suorum
permiscere meis. belli pars magna peracta est
his, quibus effectum est ne pugnam tiro paueret,
si modo uirtutis stimulis iraeque calore
signa petunt. multos in summa pericula misit
uenturi timor ipse mali. fortissimus ille est
qui, promptus metuenda pati, si comminus instent,
et differre potest. placet haec tam prospera rerum
tradere fortunae, gladio permittere mundi
discrimen; pugnare ducem quam uincere malunt.
res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas:
accipe maiores et caeco in Marte tuere.
Pompei nec crimen erit nec gloria bellum.
uincis apud superos uotis me, Caesar, iniquis:
pugnatur. quantum scelerum quantumque malorum
in populos lux ista feret! quot regna iacebunt!
sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!
prima uelim caput hoc funesti lancea belli,
si sine momento rerum partisque ruina
casurum est, feriat; neque enim uictoria Magno
laetior. aut populis inuisum hac clade peracta
aut hodie Pompeius erit miserabile nomen:
omne malum uicti, quod sors feret ultima rerum,
omne nefas uictoris erit.' sic fatur et arma
permittit populis frenosque furentibus ira
laxat et ut uictus uiolento nauita Coro
dat regimen uentis ignauumque arte relicta
puppis onus trahitur. trepido confusa tumultu
castra fremunt, animique truces sua pectora pulsant
ictibus incertis. multorum pallor in ore
mortis uenturae faciesque simillima fato.
aduenisse diem qui fatum rebus in aeuum
conderet humanis, et quaeri, Roma quid esset,
illo Marte, palam est. sua quisque pericula nescit
attonitus maiore metu. quis litora ponto
obruta, quis summis cernens in montibus aequor
aetheraque in terras deiecto sole cadentem,
tot rerum finem, timeat sibi? non uacat ullos
pro se ferre metus: urbi Magnoque timetur.