Latin · ~8 min
Book 7, lines 7.1.229-7.1.276
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 7.1.229-276
Not analysed yet
illuc et Libye Numidas et Creta Cydonas
misit, Ityraeis cursus fuit inde sagittis,
inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem,
illic pugnaces commouit Hiberia caetras.
eripe uictori gentis et sanguine mundi
fuso, Magne, semel totos consume triumphos.
illo forte die Caesar statione relicta
ad segetum raptus moturus signa repente
conspicit in planos hostem descendere campos,
oblatumque uidet uotis sibi mille petitum
tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.
aeger quippe morae flagransque cupidine regni
coeperat exiguo tractu ciuilia bella
ut lentum damnare nefas. discrimina postquam
aduentare ducum supremaque proelia uidit
casuram <et> fatis sensit nutare ruinam,
illa quoque in ferrum rabies promptissima paulum
languit, et casus audax spondere secundos
mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere
nec Magni sperare sinunt. formidine mersa
prosilit hortando melior fiducia uolgo.
'o domitor mundi, rerum fortuna mearum,
miles, adest totiens optatae copia pugnae.
nil opus est uotis, iam fatum accersite ferro.
in manibus uestris, quantus sit Caesar, habetis.
haec est illa dies mihi quam Rubiconis ad undas
promissam memini, cuius spe mouimus arma,
in quam distulimus uetitos remeare triumphos,
[haec eadem est hodie quae pignora quaeque penates
reddat et emerito faciat uos Marte colonos]
haec, fato quae teste probet, quis iustius arma
sumpserit; haec acies uictum factura nocentem est.
si pro me patriam ferro flammisque petistis,
nunc pugnate truces gladioque exsoluite culpam:
nulla manus, belli mutato iudice, pura est.
non mihi res agitur, sed, uos ut libera sitis
turba, precor gentes ut ius habeatis in omnes.
ipse ego priuatae cupidus me reddere uitae
plebeiaque toga modicum conponere ciuem,
omnia dum uobis liceant, nihil esse recuso.
inuidia regnate mea. nec sanguine multo
spem mundi petitis: Grais delecta iuuentus
gymnasiis aderit studioque ignaua palaestrae
et uix arma ferens, aut mixtae dissona turbae
barbaries, non illa tubas, non agmine moto
clamorem latura suum. ciuilia paucae
bella manus facient: pugnae pars magna leuabit
his orbem populis Romanumque obteret hostem.