Latin · ~7 min
Book 7, lines 7.1.277-7.1.319
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 7.1.277-319
Not analysed yet
ite per ignauas gentes famosaque regna
et primo ferri motu prosternite mundum;
sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbem
curribus, unius gentes non esse triumphi.
Armeniosne mouet Romana potentia cuius
sit ducis, aut emptum minimo uolt sanguine quisquam
barbarus Hesperiis Magnum praeponere rebus?
Romanos odere omnes, dominosque grauantur,
quos nouere, magis. sed me fortuna meorum
commisit manibus, quarum me Gallia testem
tot fecit bellis. cuius non militis ensem
agnoscam? caelumque tremens cum lancea transit
dicere non fallar quo sit uibrata lacerto.
quod si, signa ducem numquam fallentia uestrum,
conspicio faciesque truces oculosque minaces,
uicistis. uideor fluuios spectare cruoris
calcatosque simul reges sparsumque senatus
corpus et inmensa populos in caede natantis.
sed mea fata moror, qui uos in tela furentis
uocibus his teneo. ueniam date bella trahenti:
spe trepido; haud umquam uidi tam magna daturos
tam prope me superos; camporum limite paruo
absumus a uotis. ego sum cui Marte peracto
quae populi regesque tenent donare licebit.
quone poli motu, quo caeli sidere uerso
Thessalicae tantum, superi, permittitis orae?
aut merces hodie bellorum aut poena parata.
Caesareas spectate cruces, spectate catenas,
et caput hoc positum rostris effusaque membra
Saeptorumque nefas et clausi proelia Campi.
cum duce Sullano gerimus ciuilia bella.
uestri cura mouet; nam me secura manebit
sors quaesita manu: fodientem uiscera cernet
me mea qui nondum uicto respexerit hoste.
di, quorum curas abduxit ab aethere tellus
Romanusque labor, uincat quicumque necesse
non putat in uictos saeuum destringere ferrum
quique suos ciues, quod signa aduersa tulerunt,
non credit fecisse nefas. Pompeius in arto
agmina uestra loco uetita uirtute moueri
cum tenuit, quanto satiauit sanguine ferrum!
uos tamen hoc oro, iuuenes, ne caedere quisquam
hostis terga uelit: ciuis qui fugerit esto.