Latin · ~8 min
Book 7, lines 7.1.728-7.1.776
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 7.1.728-776
Not analysed yet
Caesar, ut Hesperio uidit satis arua natare
sanguine, parcendum ferro manibusque suorum
iam ratus ut uiles animas perituraque frustra
agmina permisit uitae. sed, castra fugatos
ne reuocent pellatque quies nocturna pauorem,
protinus hostili statuit succedere uallo,
dum fortuna calet, dum conficit omnia terror,
non ueritus graue ne fessis aut Marte subactis
hoc foret imperium. non magno hortamine miles
in praedam ducendus erat. 'uictoria nobis
plena, uiri:' dixit 'superest pro sanguine merces,
quam monstrare meum est; neque enim donare uocabo
quod sibi quisque dabit. cunctis, en, plena metallis
castra patent; raptum Hesperiis e gentibus aurum
hic iacet Eoasque premunt tentoria gazas.
tot regum fortuna simul Magnique coacta
expectat dominos: propera praecedere, miles,
quos sequeris; quascumque tuas Pharsalia fecit
a uictis rapiuntur opes.' [nec plura locutus
inpulit amentes aurique cupidine caecos
ire super gladios supraque cadauera patrum
et caesos calcare duces.] quae fossa, quis agger
sustineat pretium belli scelerumque petentis?
scire ruunt, quanta fuerint mercede nocentes.
inuenere quidem spoliato plurima mundo
bellorum in sumptus congestae pondera massae,
sed non inpleuit cupientis omnia mentes.
quidquid fodit Hiber, quidquid Tagus expulit auri,
quod legit diues summis Arimaspus harenis,
ut rapiant, paruo scelus hoc uenisse putabunt.
cum sibi Tarpeias uictor desponderit arces,
cum spe Romanae promiserit omnia praedae,
decipitur quod castra rapit. capit inpia plebes
caespite patricio somnos, stratumque cubile
regibus infandus miles premit, inque parentum
inque toris fratrum posuerunt membra nocentes.
quos agitat uaesana quies, somnique furentes
Thessalicam miseris uersant in pectore pugnam.
inuigilat cunctis saeuum scelus, armaque tota
mente agitant, capuloque manus absente mouentur.
ingemuisse putem campos, terramque nocentem
inspirasse animas, infectumque aera totum
manibus et superam Stygia formidine noctem.
exigit a meritis tristes uictoria poenas,
sibilaque et flammas infert sopor. umbra perempti
ciuis adest; sua quemque premit terroris imago:
ille senum uoltus, iuuenum uidet ille figuras,
hunc agitant totis fraterna cadauera somnis,
pectore in hoc pater est, omnes in Caesare manes.