Latin · ~7 min
Book 7, lines 7.1.777-7.1.819
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 7.1.777-819
Not analysed yet
haud alios nondum Scythica purgatus in ara
Eumenidum uidit uoltus Pelopeus Orestes,
nec magis attonitos animi sensere tumultus,
cum fureret, Pentheus aut, cum desisset, Agaue.
hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia uidit
aut ultrix uisura dies stringente senatu,
illa nocte premunt, hunc infera monstra flagellant.
et quantum poenae misero mens conscia donat,
quod Styga, quod manes ingestaque Tartara somnis
Pompeio uiuente uidet! tamen omnia passo,
postquam clara dies Pharsalica damna retexit,
nulla loci facies reuocat feralibus aruis
haerentis oculos. cernit propulsa cruore
flumina et excelsos cumulis aequantia colles
corpora, sidentis in tabem spectat aceruos
et Magni numerat populos, epulisque patur
ille locus, uoltus ex quo faciesque iacentum
agnoscat. iuuat Emathiam non cernere terram
et lustrare oculis campos sub clade latentes.
fortunam superosque suos in sanguine cernit.
ac, ne laeta furens scelerum spectacula perdat,
inuidet igne rogi miseris, caeloque nocenti
ingerit Emathiam. non illum Poenus humator
consulis et Libyca succensae lampade Cannae
conpellunt hominum ritus ut seruet in hoste,
sed meminit nondum satiata caedibus ira
ciues esse suos. petimus non singula busta
discretosque rogos: unum da gentibus ignem,
non interpositis urantur corpora flammis;
aut, generi si poena iuuat, nemus extrue Pindi,
erige congestas Oetaeo robore siluas,
Thessalicam uideat Pompeius ab aequore flammam.
nil agis hac ira: tabesne cadauera soluat
an rogus, haud refert; placido natura receptat
cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,
uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
communis mundo superest rogus ossibus astra
mixturus. quocumque tuam fortuna uocabit,
hae quoque sunt animae: non altius ibis in auras,
non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.
libera fortunae mors est; capit omnia tellus
quae genuit; caelo tegitur qui non habet urnam.