Latin · ~8 min
Book 8, lines 8.1.150-8.1.196
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 8.1.150-196
Not analysed yet
Pompeiumque minus, cuius fortuna dolorem
mouerat, ast illam, quam toto tempore belli
ut ciuem uidere suam, discedere cernens
ingemuit populus; quam uix, si castra mariti
uictoris peteret, siccis dimittere matres
iam poterant oculis: tanto deuinxit amore
hos pudor, hos probitas castique modestia uoltus,
quod summissa <a>nimis, nulli grauis hospita turbae,
stantis adhuc fati uixit quasi coniuge uicto.
iam pelago medios Titan demissus ad ignes
nec quibus abscondit nec siquibus exerit orbem
totus erat. uigiles Pompei pectore curae
nunc socias adeunt Romani foederis urbes
et uarias regum mentes, nunc inuia mundi
arua super nimios soles Austrumque iacentis.
saepe labor maestus curarum odiumque futuri
proiecit fessos incerti pectoris aestus,
rectoremque ratis de cunctis consulit astris,
unde notet terras, quae sit mensura secandi
aequoris in caelo, Syriam quo sidere seruet
aut quotus in Plaustro Libyam bene derigat ignis.
doctus ad haec fatur taciti seruator Olympi
'signifero quaecumque fluunt labentia caelo,
numquam stante polo miseros fallentia nautas,
sidera non sequimur, sed, qui non mergitur undis
axis inocciduus gemina clarissimus Arcto,
ille regit puppes. hic cum mihi semper in altum
surget et instabit summis minor Vrsa ceruchis,
Bosporon et Scythiae curuantem litora Pontum
spectamus. quidquid descendet ab arbore summa
Arctophylax propiorque mari Cynosura feretur,
in Syriae portus tendit ratis. inde Canopos
excipit, Australi caelo contenta uagari
stella, timens Borean: illa quoque perge sinistra
trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtim.
sed quo uela dari, quo nunc pede carbasa tendi
nostra iubes?' dubio contra cui pectore Magnus
'hoc solum toto' respondit 'in aequore serua,
ut sit ab Emathiis semper tua longius oris
puppis et Hesperiam pelago caeloque relinquas:
cetera da uentis. comitem pignusque recepi
depositum: tum certus eram quae litora uellem,
nunc portum fortuna dabit'. sic fatur; at ille
iusto uela modo pendentia cornibus aequis
torsit et in laeuum puppim dedit, utque secaret
quas Asinae cautes et quas Chios asperat undas
hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.