Latin · ~7 min
Book 8, lines 8.1.104-8.1.149
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 8.1.104-149
Not analysed yet
Iulia crudelis, placataque paelice caesa
Magno parce tuo.' sic fata iterumque refusa
coniugis in gremium cunctorum lumina soluit
in lacrimas. duri flectuntur pectora Magni,
siccaque Thessalia confudit lumina Lesbos.
tunc Mytilenaeum pleno iam litore uolgus
adfatur Magnum. 'si maxima gloria nobis
semper erit tanti pignus seruasse mariti,
tu quoque deuotos sacro tibi foedere muros
oramus sociosque lares dignere uel una
nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta reuisant
saecula, quem ueniens hospes Romanus adoret.
nulla tibi subeunda magis sunt moenia uicto:
omnia uictoris possunt sperare fauorem,
haec iam crimen habent. quid, quod iacet insula ponto,
Caesar eget ratibus? procerum pars magna coibit
certa loci; noto reparandum est litore fatum.
accipe templorum cultus aurumque deorum;
accipe, si terris, si puppibus ista iuuentus
aptior est; tota, quantum ualet, utere Lesbo.
hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae,
ne nostram uideare fidem felixque secutus
et damnasse miser.' tali pietate uirorum
laetus in aduersis et mundi nomine gaudens
esse fidem 'nullum toto mihi' dixit 'in orbe
gratius esse solum non paruo pignore uobis
ostendi: tenuit nostros hac obside Lesbos
adfectus; hic sacra domus carique penates,
hic mihi Roma fuit. non ulla in litora puppem
ante dedi fugiens, saeui cum Caesaris iram
iam scirem meritam seruata coniuge Lesbon,
non ueritus tantam ueniae committere uobis
materiam. sed iam satis est fecisse nocentis:
fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.
heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,
siue doces populos regesque admittere Magnum,
seu praestas mihi sola fidem. nam quaerere certum est,
fas quibus in terris, ubi sit scelus. accipe, numen
siquod adhuc mecum es, uotorum extrema meorum:
da similis Lesbo populos, qui Marte subactum
non intrare suos infesto Caesare portus,
non exire uetent.' dixit, maestamque carinae
inposuit comitem. cunctos mutare putares
tellurem patriaeque solum: sic litore toto
plangitur, infestae tenduntur in aethera dextrae.