Latin · ~7 min
Book 8, lines 8.1.420-8.1.462
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 8.1.420-462
Not analysed yet
nam quod apud populos crimen socerique tuumque
maius erit, quam quod uobis miscentibus arma
Crassorum uindicta perit? incurrere cuncti
debuerant in Bactra duces et, nequa uacarent
arma, uel Arctoum Dacis Rhenique cateruis
imperii nudare latus, dum perfida Susa
in tumulos prolapsa ducum Babylonque iaceret.
Assyriae paci finem, Fortuna, precamur;
et, si Thessalia bellum ciuile peractum est,
ad Parthos qui uicit eat. gens unica mundi est
de qua Caesareis possim gaudere triumphis.
non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,
umbra senis maesti Scythicis confixa sagittis
ingeret has uoces? "tu, quem post funera nostra
ultorem cinerum nudae sperauimus umbrae,
ad foedus pacemque uenis?" tum plurima cladis
occurrent monimenta tibi: quae moenia trunci
lustrarunt ceruice duces, ubi nomina tanta
obruit Euphrates et nostra cadauera Tigris
detulit in terras ac reddidit. ire per ista
si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem
Thessalia placare potes. quin respicis orbem
Romanum? si regna times proiecta sub Austro
infidumque Iubam, petimus Pharon aruaque Lagi.
Syrtibus hinc Libycis tuta est Aegyptos, at inde
gurgite septeno rapidus mare summouet amnis.
terra suis contenta bonis, non indiga mercis
aut Iouis: in solo tanta est fiducia Nilo.
sceptra puer Ptolemaeus habet tibi debita, Magne,
tutelae commissa tuae. quis nominis umbram
horreat? innocua est aetas. ne iura fidemque
respectumque deum ueteri speraueris aula;
nil pudet adsuetos sceptris: mitissima sors est
regnorum sub rege nouo.' non plura locutus
inpulit huc animos. quantum, spes ultima rerum,
libertatis habes! uicta est sententia Magni.
tum Cilicum liquere solum Cyproque citatas
inmisere rates, nullas cui praetulit aras
undae diua memor Paphiae, si numina nasci
credimus aut quemquam fas est coepisse deorum.
haec ubi deseruit Pompeius litora, totos
emensus Cypri scopulos quibus exit in Austrum
inde maris uasti transuerso uertitur aestu;