Latin · ~7 min
Book 8, lines 8.1.463-8.1.505
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 8.1.463-505
Not analysed yet
nec tenuit gratum nocturno lumine montem,
infimaque Aegypti pugnaci litora uelo
uix tetigit, qua diuidui pars maxima Nili
in uada decurrit Pelusia septimus amnis.
tempus erat quo Libra pares examinat horas,
non uno plus aequa die, noctique rependit
lux minor hibernae uerni solacia damni.
conperit ut regem Casio se monte tenere,
flectit iter; nec Phoebus adhuc nec carbasa languent.
iam rapido speculator eques per litora cursu
hospitis aduentu pauidam conpleuerat aulam.
consilii uix tempus erat; tamen omnia monstra
Pellaeae coiere domus, quos inter Acoreus
iam placidus senio fractisque modestior annis
(hunc genuit custos Nili crescentis in arua
Memphis uana sacris; illo cultore deorum
lustra suae Phoebes non unus uixerat Apis)
consilii uox prima fuit, meritumque fidemque
sacraque defuncti iactauit pignora patris.
sed melior suadere malis et nosse tyrannos
ausus Pompeium leto damnare Pothinus
'ius et fas multos faciunt, Ptolemaee, nocentes;
dat poenas laudata fides, cum sustinet' inquit
'quos fortuna premit. fatis accede deisque,
et cole felices, miseros fuge. sidera terra
ut distant et flamma mari, sic utile recto.
sceptrorum uis tota perit, si pendere iusta
incipit, euertitque arces respectus honesti.
libertas scelerum est quae regna inuisa tuetur
sublatusque modus gladiis. facere omnia saeue
non inpune licet, nisi cum facis. exeat aula
qui uolt esse pius. uirtus et summa potestas
non coeunt; semper metuet quem saeua pudebunt.
non inpune tuos Magnus contempserit annos,
qui te nec uictos arcere a litore nostro
posse putat. neu nos sceptris priuauerit hospes
pignora sunt propiora tibi: Nilumque Pharonque,
si regnare piget, damnatae redde sorori.
Aegypton certe Latiis tueamur ab armis.
quidquid non fuerit Magni dum bella geruntur,
nec uictoris erit. toto iam pulsus ab orbe,
postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit
cum qua gente cadat. rapitur ciuilibus umbris.