Latin · ~7 min
Book 9, lines 9.1.232-9.1.273
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 9.1.232-273
Not analysed yet
nam quis erit finis si nec Pharsalia pugnae
nec Pompeius erit? perierunt tempora uitae,
mors eat in tutum; iustas sibi nostra senectus
prospiciat flammas: bellum ciuile sepulchra
uix ducibus praestare potest. non barbara uictos
regna manent, non Armenium mihi saeua minatur
aut Scythicum fortuna iugum: sub iura togati
ciuis eo. quisquis Magno uiuente secundus,
hic mihi primus erit. sacris praestabitur umbris
summus honor; dominum, quam clades cogit, habebo,
nullum, Magne, ducem: te solum in bella secutus
post te fata sequar; nec enim sperare secunda
fas mihi nec liceat. fortuna cuncta tenentur
Caesaris, Emathium sparsit uictoria ferrum;
clausa fides miseris, et toto solus in orbe est
qui uelit ac possit uictis praestare salutem.
Pompeio scelus est bellum ciuile perempto,
quo fuerat uiuente fides. si publica iura,
si semper sequeris patriam, Cato, signa petamus
Romanus quae consul habet.' sic ille profatus
insiluit puppi iuuenum comitante tumultu.
actum Romanis fuerat de rebus, et omnis
indiga seruitii feruebat litore plebes:
erupere ducis sacro de pectore uoces.
'ergo pari uoto gessisti bella, iuuentus,
tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti
non Romana manus? quod non in regna laboras,
quod tibi, non ducibus, uiuis morerisque, quod orbem
adquiris nulli, quod iam tibi uincere tutum est,
bella fugis quaerisque iugum ceruice uacanti
et nescis sine rege pati. nunc causa pericli
digna uiris. potuit uestro Pompeius abuti
sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,
cum prope libertas? unum fortuna reliquit
iam tribus e dominis. pudeat: plus regia Nili
contulit in leges et Parthi militis arcus.
ite, o degeneres, Ptolemaei munus et arma
spernite. quis uestras ulla putet esse nocentes
caede manus? credet faciles sibi terga dedisse,
credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.
uadite securi; meruistis iudice uitam
Caesare non armis, non obsidione subacti.