Latin · ~8 min
Book 9, lines 9.1.182-9.1.231
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 9.1.182-231
Not analysed yet
sic, ubi depastis summittere gramina campis
et renouare parans hibernas Apulus herbas
igne fouet terras, simul et Garganus et arua
Volturis et calidi lucent buceta Matini.
non tamen ad Magni peruenit gratius umbras
omne quod in superos audet conuicia uolgus
Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
uerba sed a pleno uenientia pectore ueri.
'ciuis obit' inquit 'multum maioribus inpar
nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aeuo,
cui non ulla fuit iusti reuerentia; salua
libertate potens, et solus plebe parata
priuatus seruire sibi, rectorque senatus,
sed regnantis, erat. nil belli iure poposcit,
quaeque dari uoluit uoluit sibi posse negari.
inmodicas possedit opes, sed plura retentis
intulit. inuasit ferrum, sed ponere norat.
praetulit arma togae, sed pacem armatus amauit.
iuuit sumpta ducem, iuuit dimissa potestas.
casta domus luxuque carens corruptaque numquam
fortuna domini. clarum et uenerabile nomen
gentibus et multum nostrae quod proderat urbi.
olim uera fides Sulla Marioque receptis
libertatis obit: Pompeio rebus adempto
nunc et ficta perit. non iam regnare pudebit,
nec color imperii nec frons erit ulla senatus.
o felix, cui summa dies fuit obuia uicto
et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses.
forsitan in soceri potuisses uiuere regno.
scire mori sors prima uiris, set proxima cogi.
et mihi, si fatis aliena in iura uenimus,
fac talem, Fortuna, Iubam; non deprecor hosti
seruari, dum me seruet ceruice recisa.'
uocibus his maior, quam si Romana sonarent
rostra ducis laudes, generosam uenit ad umbram
mortis honos. fremit interea discordia uolgi,
castrorum bellique piget post funera Magni;
cum Tarcondimotus linquendi signa Catonis
sustulit. hunc rapta fugientem classe secutus
litus in extremum tali Cato uoce notauit:
'o numquam pacate Cilix, iterumne rapinas
uadis in aequoreas? Magnum fortuna remouit,
iam pelago pirata redis.' tum respicit omnis
in coetu motuque uiros; quorum unus aperta
mente fugae tali conpellat uoce regentem:
'nos, Cato, da ueniam, Pompei duxit in arma,
non belli ciuilis amor, partesque fauore
fecimus. ille iacet quem paci praetulit orbis,
causaque nostra perit: patrios permitte penates
desertamque domum dulcesque reuisere natos.