Latin · ~7 min
Book 9, lines 9.1.319-9.1.364
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 9.1.319-364
Not analysed yet
ut primum remis actum mare propulit omne
classis onus, densis fremuit niger imbribus Auster.
in sua regna furens temptatum classibus aequor
turbine defendit longeque a Syrtibus undas
egit et inlato confregit litore pontum.
tum, quarum recto deprendit carbasa malo,
eripuit nautis, frustraque rudentibus ausis
uela negare Noto spatium uicere carinae,
atque ultra proram tumuit sinus. omnia siquis
prouidus antemnae suffixit lintea summae,
uincitur et nudis auertitur armamentis.
sors melior classi quae fluctibus incidit altis
et certo iactata mari. quaecumque leuatae
arboribus caesis flatum effudere prementem,
abstulit has liber uentis contraria uoluens
aestus et obnixum uictor detrusit in Austrum.
has uada destituunt, atque interrupta profundo
terra ferit puppes, dubioque obnoxia fato
pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.
tum magis inpactis breuius mare terraque saepe
obuia consurgens: quamuis elisus ab Austro,
saepe tamen cumulos fluctus non uincit harenae.
eminet in tergo pelagi procul omnibus aruis
inuiolatus aqua sicci iam pulueris agger;
stant miseri nautae, terraeque haerente carina
litora nulla uident. sic partem intercipit aequor,
pars ratium maior regimen clauumque secuta est
tuta fuga, nautasque loci sortita peritos
torpentem Tritonos adit inlaesa paludem.
hanc, ut fama, deus quem toto litore pontus
audit uentosa perflantem marmora concha,
hanc et Pallas amat, patrio quae uertice nata
terrarum primam Libyen (nam proxima caelo est,
ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta
uoltus uidit aqua posuitque in margine plantas
et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis,
infernis, ut fama, trahens obliuia uenis,
atque, insopiti quondam tutela draconis,
Hesperidum pauper spoliatis frondibus hortus.
inuidus, annoso qui famam derogat aeuo,
qui uates ad uera uocat. fuit aurea silua
diuitiisque graues et fuluo germine rami
uirgineusque chorus, nitidi custodia luci,
et numquam somno damnatus lumina serpens
robora conplexus rutilo curuata metallo.