Latin · ~7 min
Book 9, lines 9.1.365-9.1.408
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 9.1.365-408
Not analysed yet
abstulit arboribus pretium nemorique laborem
Alcides, passusque inopes sine pondere ramos
rettulit Argolico fulgentia poma tyranno.
his igitur depulsa locis eiectaque classis
Syrtibus haut ultra Garamantidas attigit undas,
sed duce Pompeio Libyae melioris in oris
mansit. at inpatiens uirtus haerere Catonis
audet in ignotas agmen committere gentes
armorum fidens et terra cingere Syrtim.
hoc eadem suadebat hiemps quae clauserat aequor;
et spes imber erat nimios metuentibus ignes,
ut neque sole uiam nec duro frigore saeuam
inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.
atque ingressurus steriles sic fatur harenas:
'o quibus una salus placuit mea castra secutis
indomita ceruice mori, conponite mentes
ad magnum uirtutis opus summosque labores.
uadimus in campos steriles exustaque mundi,
qua nimius Titan et rarae in fontibus undae,
siccaque letiferis squalent serpentibus arua.
durum iter ad leges patriaeque ruentis amorem.
per mediam Libyen ueniant atque inuia temptent,
siquibus in nullo positum est euadere uoto,
siquibus ire sat est. neque enim mihi fallere quemquam
est animus tectoque metu perducere uolgus.
hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent,
qui me teste pati uel quae tristissima pulchrum
Romanumque putant. at, qui sponsore salutis
miles eget capiturque animae dulcedine, uadat
ad dominum meliore uia. dum primus harenas
ingrediar primusque gradus in puluere ponam,
me aetherius feriat, mihi plena ueneno
occurrat serpens, fatoque pericula uestra
praetemptate meo. sitiat quicumque bibentem
uiderit, aut umbras nemorum quicumque petentem
aestuet, aut equitem peditum praecedere turmas
deficiat: siquo fuerit discrimine notum
dux an miles eam. serpens, sitis, ardor harenae
dulcia uirtuti; gaudet patientia duris;
laetius est, quotiens magno sibi constat, honestum.
sola potest Libye turba praestare malorum
ut deceat fugisse uiros.' sic ille pauentis
incendit uirtute animos et amore laborum,
inreducemque uiam deserto limite carpit;